라틴어 문장 검색

Philippus, simul ne otio miles deterior fieret, simul avertendae suspicionis causa quicquam a se agitari de Romano bello, Stobos Paeoniae exercitu indicto in Maedicam ducere pergit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 245:1)
curisque et vigiliis, cum identidem species et umbrae insontis interempti filii agitarent, extinctum esse cum diris execrationibus alterius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 646:2)
inter haec quae nuntiabantur, lupus etiam Romae interdiu agitatus, cum Collina porta intrasset, per Esquilinam magno consectantium tumultu evasit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 100:1)
extemplo apparuit omnibus non segniter id bellum L. Aemilium gesturum, praeterquam quod militaris vir erat, etiam quod dies noctesque intentus ea sola quae ad id bellum pertinerent animo agitabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 212:1)
Scipionem Nasicam, Q. Fabium Maximum filium suum cum quinque milibus delectis militum Heracleum mittit, velut classem conscensuros ad maritumam oram interioris Macedoniae, quod in consilio agitatum erat, vastandam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 444:1)
ceterum quamquam tales viri mitterentur, quorum de consilio sperari posset imperatores nihil indignum nec dementia nec gravitate populi Romani decreturos esse, tamen in senatu quoque agitata sunt summa consiliorum, ut inchoata omnia legati ab domo ferre ad imperatores possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 189:1)
tandem Theodotus quidam, nobilis et ipse adulescens, cum maior a Romanis metus timorem a principibus suis vicisset, quae vos rabies inquit agitat, qui duorum hominum noxae civitatem accessionem facitis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 308:2)
nam iam calcari quadrupedo agitabo advorsum clivom, postidea ad pistores dabo, ut ibi cruciere currens.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 3243)
Age ergo, hoc agitemus convivium vino ut sermone suavi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 5, scene 115)
Strobilvs Quae te mala crux agitat?
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 43)
Laruae hunc atque intemperiae insaniaeque agitant senem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 446)
* quae te mala crux agitat, qui ad istunc modum alieno viris tuas extentes ostio?
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 23)
nunc agitas sat tute tuarum rerum;
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 347)
bene navis agitatur, pulcre haec confertur ratis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 649)
Gratiam habeo tibi, quom copiam istam mi et potestatem facis, ut ego ad parentes hunc remittam nuntium, qui me quid rerum hic agitem et quid fieri velim patri meo, ordine omnem rem, illuc perferat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 313)

SEARCH

MENU NAVIGATION