라틴어 문장 검색

Quod omnis haec locutio ad creaturarum status maxime accommodata sit, ex ea praecipue parte orationis apparet, sine qua nulla dicitur constare perfectio orationis, ex ea scilicet quae verbum appellatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 36:14)
Ut hinc quoque appareat quod ait Apostolus:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 37:9)
Cum itaque homo vocem invenerit ad manifestandos intellectus suos, Deum autem minime intelligere sufficiat, recte illud ineffabile bonum effari nomine non est ausus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 39:1)
Et quoniam minus plenarias similitudines invenimus ad illud quod singulare est inducendas, minus de eo satisfacere possumus per similitudines.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 39:4)
Quomodo autem philosophi hanc personarum distinctionem in una divinitatis essentia, per similitudinem alicujus mundanae creaturae, et eorum quae in ipsa sunt creatura vestigare poterunt atque invenire, facile, credo, poterit assignari in his quae ex materia et forma, vel ad similitudinem materiae et formae dixerunt consistere, verbi causa:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 45:1)
Spiritum sanctum verum Deum invenimus in Scriptura, et de Patre proprie esse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 54:45)
Nec mirum locum evangelistae maxime cum Platone convenire, cum totam verborum istorum sententiam in libris Platonicorum Augustinus, ut supra meminimus, invenerit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 61:14)
Si enim, inquit, ratione tantum potuerunt scire ut possent existimare saeculum, quomodo ipsius mundi Deum et Creatorem non facilius invenerunt?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 2:16)
Quippe quod a se ipso est, natura dignius esse constat quam quod ab alio est. Et omne quod rationis atque intelligentiae capax est, universis aliis excellentius esse invenitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 4:9)
Si enim, inquit, ratione tantum potuerunt scire ut possent existimare saeculum, quomodo ipsius mundi Deum et Creatorem non facilius invenerunt?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 5:39)
Quippe quod a se ipso est, natura dignius esse constat quam quod ab alio est. Et omne quod rationis atque intelligentiae capax est, universis aliis excellentius esse invenitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 7:9)
" Omnipotens dicitur, quia posse illius non potest inveniri non posse, dicente Propheta:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:28)
Si enim plus minusve aliud invenitur, excepto hoc quod genuit Pater Filium, et excepto quod Filius non ex semetipso natus est, sed de Patre, aut invidens aut impotens Pater, insuper etiam temporalis agnoscitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 12:33)
Quod tamen male faciendi vel peccandi potestatem haberemus, non absque ratione haec a Deo nobis potestas concessa est, ut si comparatione nostrae infirmitatis ille gloriosior appareat, qui omnino peccare non potest, et cum a peccato cessamus, non hoc naturae nostrae, sed ejus adjutrici gratiae tribuamus, qui ad gloriam sui non solum bona, sed etiam mala disponit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 17:5)
At vero cum quis agrum fodiens propter agriculturam thesaurum invenit, et haec inventio fortuita dicitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 30:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION