라틴어 문장 검색

quantum periculum ab illis populis fuerit, si Capitolium ab exsulibus obsessum scissent, suspicari de praeterito quam re ipsa experiri est melius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 219:3)
quae priusquam undique vallo obiectae clauderent exitus quinque equites inter stationes hostium emissi Romam pertulere consulem exercitumque obsideri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 281:2)
itaque tantus pavor, tanta trepidatio fuit quanta si urbem, non castra hostes obsiderent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 282:2)
consulem exercitumque Romanum obsideri, tertium diem iam clausos esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 297:3)
ea exspectatio, cum dies comitiorum adpropinquaret, desiderium decemviros iterum creandi fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 365:2)
eorum catervae tribunalia obsederant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 395:2)
Tarpeius C. Iulius P. Sulpicius, qui quaererent senatus verbis, cuius iussu castra deseruissent aut quid sibi vellent qui armati Aventinum obsedissent belloque averso ab hostibus patriam suam cepissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 544:2)
ager uritur, urbs obsidetur, belli gloria penes hostes est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 752:2)
urbem quoque omni etiam expertium ante certaminis multitudine opificum ad spem praedae evocata obsidere parat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 103:1)
optumates Romanos ad auxilium urbis obsessae, plebs ad expugnandam secum Ardeam Volscos excivere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 105:2)
ubi tantum in tempore fuit momenti ut cum precantibus opem militibus, qui ibi a Volscis obsidebantur, succurri si maturatum esset potuisset, ad id venerit exercitus subsidio missus ut ab recenti caede palati ad praedandum hostes opprimerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 639:2)
Artena inde, Volscorum oppidum, ab tribunis obsideri coepta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 679:2)
perficietur autem si urgemus obsessos, si non ante quam spei nostrae finem captis Veiis imposuerimus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 42:1)
quae in omni quidem genere militiae, maxime tamen in obsidendis urbibus necessaria est, quarum plerasque munitionibus ac naturali situ inexpugnabiles fame sitique tempus ipsum vincit atque expugnat, - sicut Veios expugnabit, nisi auxilio hostibus tribuni plebis fuerint, et Romae invenerint praesidia Veientes quae nequiquam in Etruria quaerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 67:1)
par iam in contionibus erat Appius tribunis plebis, cum subito, unde minime quis crederet, accepta calamitas apud Veios et superiorem Appium in causa et concordiam ordinum maiorem ardoremque ad obsidendos pertinacius Veios fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 76:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION