라틴어 문장 검색

Licebit igitur diligenter argumentorum cognitis locis non modo oratoribus et philosophis, sed iuris etiam peritis copiose de consultationibus suis disputare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 17장 3:3)
harum causarum propria argumenta ex eis sumpta locis quos exposuimus in praeceptis oratoriis explicata sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 25장1)
nam ne praeterirem aliquid quod ad argumentum in omni ratione reperiendum pertineret, plura quam a te desiderata erant sum complexus fecique quod saepe liberales venditores solent, ut, cum aedes fundumve vendiderint rutis caesis receptis, concedant tamen aliquid emptori quod ornandi causa apte et loco positum esse videatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 26장 4:1)
Maxumum vero argumentum est naturam ipsam de inmortalitate animorum tacitam iudicare, quod omnibus curae sunt, et maxumae quidem, quae post mortem futura sint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 30:7)
quod est enim maius argumentum nihil eam prodesse, quam quosdam perfectos philosophos turpiter vivere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 12:5)
Nullum vero id quidem argumentum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 13:1)
talem enim medicinam philosophia profitetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 43:10)
Aliunde igitur est quaerenda medicina, et maxime quidem, si, quid maxime consentaneum sit, quaerimus, ab is quibus, quod honestum sit, summum bonum, quod turpe, summum videtur malum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 45:5)
quia, cum tantulum operae philosophiae dedissem, dolorem tamen ferre non possem, satis esset argumenti malum esse dolorem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 60:7)
Quidnam esse, Brute, causae putem, cur, cum constemus ex animo et corpore, corporis curandi tuendique causa quaesita sit ars atque eius utilitas deorum inmortalium inventioni consecrata, animi autem medicina nec tam desiderata sit, ante quam inventa, nec tam culta, posteaquam cognita est, nec tam multis grata et probata, pluribus etiam suspecta et invisa?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 1:1)
utrum quod minus noceant animi aegrotationes quam corporis, an quod corpora curari possint, animorum medicina nulla sit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 4:6)
qui vero probari potest ut sibi mederi animus non possit, cum ipsam medicinam corporis animus invenerit, cumque ad corporum sanationem multum ipsa corpora et natura valeat nec omnes, qui curari se passi sint, continuo etiam convalescant, animi autem, qui se sanari voluerint praeceptisque sapientium paruerint, sine ulla dubitatione sanentur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 5:4)
est profecto animi medicina, philosophia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 6:1)
et primo, si placet, Stoicorum more agamus, qui breviter astringere solent argumenta;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 13:11)
est enim tarda illa quidem medicina, sed tamen magna, quam adfert longinquitas et dies.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 35:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION