라틴어 문장 검색

alter enim dicet abdicatum quoque inter liberos esse, et argumentum ducet ex ipsa, qua repellitur, lege;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 185:3)
rursus eisdem colligit argumentis, non sine liberis patrem decessisse, quibus in petitione usus est, ut probaret esse se filium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 186:1)
cadent ergo in unam controversiam vel specialiter duo legitimi status scripti et voluntatis et syllogismos et praeterea finitio, vel tres illi, qui natura soli sunt, coniectura in scripto et voluntate, qualitas in syllogismo, et, quae per se est aperta, finitio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 186:3)
ut qui Romulum Martis filium educatumque a lupa dicat, in argumentum caelestis ortus utatur his, quod abiectus in profluentem non potuerit exstingui, quod omnia sic egerit, ut genitum praeside bellorum deo incredibile non esset, quod ipsum quoque caelo receptum temporis eius homines non dubitaverint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 193:1)
sed in viventibus quoque iudicia hominum velut argumenta sunt morum, et honos aut ignominia veram esse laudem vel vituperationem probat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 210:1)
itaque, ut non consensi hoc laudativum genus circa solam versari honesti quaestionem, sic qualitate maxime contineri puto;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 216:2)
ne qualitatis quidem statu, in quo et honestorum et utilium quaestio est, complecti eas satis est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 221:1)
neque ego negaverim, saepius subsidere in controversiis impetum dicendi prooemio, narratione, argumentis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 277:2)
nam si, quidquid in causa est, pars causae vocabitur, cur non argumentum, similitudo, locus communis, adfectus, exempla partes vocentur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 292:2)
status erit qualitatis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 308:5)
at in qualitate, matrem Orestes occidit:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 315:3)
quaestio qualitatis, an recte Clodium Milo occiderit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 319:2)
non in causa Milonis ipsa coniectura refertur ad qualitatem?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 321:2)
etiam partis adversae patronus dabit exordio materiam, interim cum honore, si eloquentiam eius et gratiam nos timere fingendo, ut ea sint iudici, fecerimus, interim per contumeliam, sed hoc perquam raro, ut Asinius pro heredibus Labienum adversarii patronum inter argumenta causae malae posuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 20:2)
nec argumentis autem nec locis nec narrationi similis esse in prooemio debet oratio, neque tamen deducta semper atque circumlita, sed saepe simplici atque illaboratae similis, nec verbis vultuque nimia promittens.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 69:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION