라틴어 문장 검색

quod si solus arbiter rerum, si iure et nomine regio fuisset, tanto promptius adsecuturum gloriam militiae quantum clementia, temperantia, ceteris bonis artibus praestitisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 73장5)
neque enim eloquentiam fortuna discerni et satis inlustre si veteres inter scriptores haberetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 83장9)
Reperio apud scriptores senatoresque eorundem temporum Adgandestrii principis Chattorum lectas in senatu litteras, quibus mortem Arminii promittebat si patrandae neci venenum mitteretur, responsumque esse non fraude neque occultis, sed palam et armatum populum Romanum hostis suos ulcisci.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 88장1)
neque dubitabantur praescripta ei a Tiberio, cum incallidus alioqui et facilis iuventa senilibus tum artibus uteretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 8장6)
proinde venena et artes tam feliciter expertas verteret in Agrippinam, in liberos eius, egregiamque aviam ac patruum sanguine miserrimae domus exsatiaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 17장6)
nec omnia apud priores meliora, sed nostra quoque aetas multa laudis et artium imitanda posteris tulit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 55장12)
Iunio Othoni litterarium ludum exercere vetus ars fuit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 66장4)
Bruttedium artibus honestis copiosum et, si rectum iter pergeret, ad clarissima quaeque iturum festinatio extimulabat, dum aequalis, dein superiores, postremo suasmet ipse spes antire parat:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 66장6)
Capito insignitior infamia fuit quod humani divinique iuris sciens egregium publicum et bonas domi artes dehonestavisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 70장7)
mox adversum artes Tacfarinatis haud dissimili modo belligeratum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 73장7)
consulatum ei adceleraverat Augustus ut Labeonem Antistium isdem artibus praecellentem dignatione eius magistratus antiret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 75장2)
sumitur in conscientiam Eudemus, amicus ac medicus Liviae, specie artis frequens secretis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 3장8)
mandabatque honores, nobilitatem maiorum, claritudinem militiae, inlustris domi artes spectando, ut satis constaret non alios potiores fuisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 6장3)
neque quisquam scriptor tam infensus extitit ut Tiberio obiectaret, cum omnia alia conquirerent intenderentque.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 11장6)
illic adultus inter extorris et liberalium artium nescios, mox per Africam ac Siciliam mutando sordidas merces sustentabatur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 13장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION