라틴어 문장 검색

misit et regi AEduino litteras exhortatorias, paterna illum caritate accendens, ut in fide ueritatis, quam acceperant, persistere semper ac proficere curarent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XVII. 1:2)
Ferunt autem, quia, cum de prouincia Scottorum rex Osuald postulasset antistitem, qui sibi suaeque genti uerbum fidei ministraret, missus fuerit primo alius austerioris animi uir, qui, cum aliquandiu genti Anglorum praedicans nihil proficeret, nec libenter a populo audiretur, redierit patriam, atque in conuentu seniorum rettulerit, quia nil prodesse docendo genti, ad quam missus erat, potuisset, eo quod essent homines indomabiles, et durae ac barbarae mentis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. V. 1:10)
Tulit itaque de puluere terrae illius secum inligans in linteo, cogitans, quod futurum erat, quia ad medellam infirmantium idem puluis proficeret;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. X.5)
Sed nec ipse, quamuis multum laborans, proficere aliquid ualebat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XI. 1:10)
et quidem inprimis furentibus undis pelagi, temtabant nautae anchoris in mare missis nauem retinere, neque hoc agentes aliquid proficiebant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XV. 1:7)
nec tamen, protegentibus eum angelis, quicquam proficiebant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIX. 1:4)
cumque allocutione eius refecti, et benedictione petita domum rediremus, ecce subito, positis nobis in medio mari, interrupta est serenitas, qua uehebamur, et tanta ingruit tamque fera tempestatis hiems, ut neque uelo neque remigio quicquam proficere, neque aliud quam mortem sperare ualeremus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. I.5)
porro Uictberct aduenerit quidem, sed quia nec ipse aliquid profecisset, rursum in Hiberniam, unde uenerat, redierit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. IX.2)
nec Uictberct illas deueniens in partes quicquam proficiebat, temtauit adhuc in opus uerbi mittere uiros sanctos et industrios, in quibus eximius Uilbrord presbyteri gradu et merito praefulgebat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. X.4)
" Haec tunc Adamnano dixi, qui quidem quantum conspectis ecclesiarum nostrarum statutis profecisset, probauit, cum reuersus ad Scottiam, multas postea gentis eiusdem turbas ad catholicam temporis paschalis obseruantiam sua praedicatione correxit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 11:12)
quod ad me attinet, neque frustrabor ultra cives meos neque ipse 10 frustra dictator ero.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 340:3)
quod ad me attinet, extemplo hinc domum abire in animo est, ne cuius facti dictive contagione praesens violer.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 405:1)
quid attinuisse Hernicis, paulo ante hostibus, capti agri partem tertiam reddi, nisi ut hae gentes pro Coriolano duce Cassium habeant?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 448:2)
quod ubi senserant hostes, crevit ex metu alieno, ut fit, audacia, et nocte adorti castra postquam parum vis aperta profecerat, munitiones postero die circumdant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 281:1)
nec attinuisse demi securem, cum sine provocatione creati essent, interpretabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 383:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION