라틴어 문장 검색

Ecce metu nondum posito, ne fallat amantem, illa redit iuvenemque oculis animoque requirit, quantaque vitarit narrare pericula gestit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 13:1)
Extemplo graciles ex aere catenas retiaque et laqueos, quae lumina fallere possent, elimat (non illud opus tenuissima vincant stamina, non summo quae pendet aranea tigno), utque leves tactus momentaque parva sequantur efficit et lecto circumdata collocat arte.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 19:7)
At Venus, inmeritae neptis miserata labores, sic patruo blandita suo est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 49:5)
Desinite indoctum vana dulcedine vulgus fallere:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 32:6)
Ergo illic saeva vertentia glaebas fregit aratra manu, parilique irata colonos ruricolasque boves leto dedit arvaque iussit fallere depositum vitiataque semina fecit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 46:4)
Utraque festinant cinctaeque ad pectora vestes bracchia docta movent, studio fallente laborem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 6:3)
in quo diversi niteant cum mille colores, transitus ipse tamen spectantia lumina fallit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 6:5)
Tu visus Enipeus gignis Aloidas, aries Bisaltida fallis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 11:7)
Iam tempora Titan quinque per autumnos repetiti duxerat anni, cum blandita viro Procne "si gratia" dixit "ulla mea est, vel me visendam mitte sorori, vel soror huc veniat!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 36:7)
Saepe tamen dubitat speratque miserrima falli indicioque fidem negat et, nisi viderit ipsa, damnatura sui non est delicta mariti.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 66:8)
spatium discrimina fallit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 59:3)
Interea medias fallunt sermonibus horas sentirique moram prohibent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 67:1)
Haec mihi non vani (neque erat cur fallere vellent) narravere senes:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 71:1)
Nessoque paranti fallere depositum "quo te fiducia" clamat "vana pedum, violente, rapit?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 12:2)
Illa quidem primo nullos intellegit ignes nec peccare putat, quod saepius oscula iungat, quod sua fraterno circumdet bracchia collo, mendacique diu pietatis fallitur umbra.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 42:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION