라틴어 문장 검색

Ante ignem camini vapor et fumus, sic et ante sanguinem maledicta et contumeliae et minae.
(불가타 성경, 집회서, 22장30)
In ore impudentis condulcabitur mendicatio, et in ventre eius ignis ardebit.
(불가타 성경, 집회서, 40장32)
et aedificaverunt excelsa Topheth, quae est in valle Benennom, ut incenderent filios suos et filias suas igni: quae non praecepi nec cogitavi in corde meo.
(불가타 성경, 예레미야서, 7장31)
et assumetur ex eis maledictio omni transmigrationi Iudae, quae est in Babylone, dicentium: "Ponat te Dominus sicut Sedeciam et sicut Achab, quos frixit rex Babylonis in igne!";
(불가타 성경, 예레미야서, 29장22)
Etenim cum inciderit in domum deorum ligneorum vel inauratorum vel inargentatorum ignis, sacerdotes quidem ipsorum fugient et liberabuntur; ipsi vero sicut trabes in medio comburentur.
(불가타 성경, 바룩서, 4장54)
ignis etiam missus desuper, ut consumat montes et silvas, facit, quod praeceptum est: haec autem neque speciebus neque virtutibus uni eorum similia sunt.
(불가타 성경, 바룩서, 4장62)
Omnes adulterantes; quasi clibanus succensus illi, pistor cessat excitare ignem a commixtione fermenti, donec fermentetur totum.
(불가타 성경, 호세아서, 7장4)
Quia applicuerunt quasi clibanum cor suum in insidiando; tota nocte dormivit ira eorum, mane ipsa ardet quasi ignis flammae.
(불가타 성경, 호세아서, 7장6)
Et oblitus est Israel factoris sui et aedificavit delubra; et Iudas multiplicavit urbes munitas. Et mittam ignem in civitates eius, et devorabit aedes illius.
(불가타 성경, 호세아서, 8장14)
Ad te, Domine, clamo, quia ignis comedit pascua deserti, et flamma succendit omnia ligna agri.
(불가타 성경, 요엘서, 1장19)
Sed et bestiae agri suspirant ad te, quoniam exsiccati sunt fontes aquarum, et ignis devoravit pascua deserti.
(불가타 성경, 요엘서, 1장20)
Ante faciem eius ignis vorat, et post eum exurit flamma. Quasi hortus Eden terra coram eo, et post eum solitudo deserti; neque est quod effugiat eum.
(불가타 성경, 요엘서, 2장3)
Sicut sonitus quadrigarum super capita montium exsiliunt, sicut sonitus flammae ignis devorantis stipulam, velut populus fortis praeparatus ad proelium.
(불가타 성경, 요엘서, 2장5)
Et dabo prodigia in caelo et in terra, sanguinem et ignem et columnas fumi;
(불가타 성경, 요엘서, 3장3)
mittam ignem in domum Hazael, et devorabit aedes Benadad;
(불가타 성경, 아모스서, 1장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION