라틴어 문장 검색

Sed hoc non pervidemus, et gratuita nobis videntur, quae carissime constant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 42 6:3)
Non est quod mireris, Lucili carissime.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 7:3)
Vixi, Lucili carissime, quantum satis erat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 61 4:5)
Haec tibi scribo is, qui Annaeum Serenum, carissimum mihi, tam inmodice flevi, ut, quod minime velim, inter exempla sim eorum, quos dolor vicit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 14:1)
Cogitemus ergo, Lucili carissime, cito nos eo perventuros, quo illum pervenisse maeremus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 16:1)
Numquam me caro ista conpellet ad metum, numquam ad indignam bono simulationem;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 22:1)
Quidquid tractavit, id amabile, conspicuum, mirabile facit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 8:3)
Hoc nos agere, Lucili carissime, in hoc ire impetu toto, licet pauci sciant, licet nemo, iuvat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 13:1)
Nihil carius aestimamus quam beneficium, quamdiu petimus, nihil vilius, cum accepimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 28:2)
Abstrahunt a recto divitiae, honores, potentia et cetera, quae opinione nostra cara sunt, pretio suo vilia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 28:6)
Unus mihi sufficit Pharius puer, ut scis, amabilis, sed mutabitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 4:2)
Refer Alexandri Macedonis exemplum, qui Clitum, carissimum sibi ac fidelissimum, inter epulas transfodit et intellecto facinore mori voluit, certe debuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 19:2)
Virtus extollit hominem et super cara mortalibus conlocat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 16:2)
si servatus est in rebus agendis ordo, modus, decor, innoxia voluntas ac benigna, intenta rationi nec umquam ab illa recedens, amabilis simul mirabilisque.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 3:6)
Sive alios observare volueris - liberius enim inter aliena iudicium est, sive te ipsum favore seposito - et senties hoc et confiteberis, nihil ex his optabilibus et caris utile esse, nisi te contra levitatem casus rerumque casum sequentium instruxeris, nisi illud frequenter et sine querella inter singula damna dixeris:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION