라틴어 문장 검색

Cum fatalis equus saltu super ardua venit Pergama, et armatum peditem gravis attulit alvo.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 25:1)
Nam maximo saltu superabit gravidus armatis equus, Qui suo partu ardua perdat Pergama.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 25:3)
Quodsi tibi fata dedissent Maiores in luce moras, tu sola furentes Inde virum poteras atque hinc retinere parentem, Armatasque manus excusso iungere ferro, Ut generos mediae soceris iunxere Sabinae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:53)
Vox quondam populi, libertatemque tueri Ausus, et armatos plebi miscere potentes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:67)
Convocat armatos extemplo ad signa maniplos:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:1)
Nulli gestanda dabantur Signa ducis, nisi qui scelerum iam fecerat usum, Attuleratque in castra nefas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:20)
Nam praelata suis numquam diversa dolebit Castra ducis Magni.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 3:31)
quamquam firmissima pubes His sedeat castris, iampridem Caesaris armis Parthorum seducta metu:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:18)
An vanae tumuere minae, quod fama furoris Expulit armatam patriis e sedibus Urbem?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:29)
Haec ubi sunt provisa duci, tunc agmina victor Non armata trahens, sed pacis habentia vultum, Tecta petit patriae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 1:38)
Luce nova collem subito conscendere cursu, Qui medius tutam castris dirimebat Ilerdam, Imperat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:18)
Nam postquam foedera pacis Cognita Petreio, seque et sua tradita venum Castra videt, famulas scelerata ad proelia dextras Excitat, atque hostes turba stipatus inermes Praecipitat castris, iunctosque amplexibus ense Separat, et multo disturbat sanguine pacem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:56)
spoliabat gramine campum Miles, et adtonso miseris iam dentibus arvo Castrorum siccas de cespite vulserat herbas, Ut primum adversae socios in litore terrae Et Basilum videre ducem:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:5)
Hac igitur regis trepidat iam Curio fama, Et quod Caesareis numquam devota iuventus Illa nimis castris, nec Rheni miles in undis Exploratus erat, Corfini captus in arce, Infidusque novis ducibus, dubiusque priori, Fas utrumque putat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:71)
feroxque, Non exploratis occulti viribus hostis, Curio nocturnum castris erumpere cogit Ignotisque equitem late discurrere campis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION