라틴어 문장 검색

partes ejus cadunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 437:5)
Etiam parvi rores in aere nunquam cadunt, sed dissipantur et cum aere incorporantur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 437:15)
tamen ponendus est motus iste per se, et in speciem constituendus, quia in multis appetitus fugae cernitur magis principalis quam appetitus coitionis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 457:5)
nec terra a ponderoso dum cadit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 461:33)
Hujus autem appetitus imago ex parte tantum cerni potest;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 467:9)
Quales cernuntur in exudatione marmoris et lapidum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 482:22)
id quod maxime cernitur in soporiferis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 483:7)
sed cum super aliis foliis pariter cadant, contineri scilicet et durare in foliis quercus, quia sunt bene unita, nec spongiosa, ut plurima ex aliis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 485:23)
Certe si miraculum recte ponatur illud quod naturam superat, cernuntur miracula maxime in calamitatibus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, V. DE REBUS ADVERSIS 1:3)
In domo foecunda et liberorum plena cernere quandoque est unum aut alterum ex senioribus pluris aestimari, atque ex iunioribus in deliciis esse, atque ex iunioribus in deliciis esse, sed in medio fortasse aliquos quasi oblivione transiri, qui nihilominus haud raro optimae indolis evadunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VII. DE PARENTIBUS ET LIBERIS 1:13)
Neque haec hyperbole solummodo in locutionis phrasi cernitur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, X. DE AMORE 1:12)
Quam fortitudinem liquido cernas tantam esse quantum creatura illa, absque fiducia melioris naturae quam propriae, aequare nullo modo possit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:42)
Cuius clarissima cernimus exempla in janizariis et praetorianis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 13:3)
Mirum est cernere quamdiu nonnulli occasionem captent dicendi illlud quod proferre cupiunt, et quanto circuitu uti sustineant, et quot alia attingere ut quo volunt perveniant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 18:2)
Sunt qui quicquid sub captum eorum non cadit spernere aut parvi pendere prae se ferunt, quanquam impertinens et curiosum, sicque inscitiam suam pro iudicio limato obtendunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVI. DE PRUDENTIA APPARENTE 1:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION