라틴어 문장 검색

"hic aptus suadere, hic robore iactat non cessisse patri;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권104)
"Mars habeat, volgataque iactet Enyo."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권37)
ut Notus et Boreas gemino de cardine mundi, hic nive Rhipaea, Libycis hic pastus harenis, bella cient:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권52)
"canere illa patrem et iactare decebat, sed spes sub lacrimis, spes atque occulta cupido his latet:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권150)
"adde moram sceleri et metire, quod audes, sed pulsat muros germanus et impia contra bella ciet."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권183)
"ubi tunc, cum bella cieret Bacchus et armatas furiarent orgia matres?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권263)
ut adsiduo iactatis aequore tellus prima labat, sic attoniti nil comminus ire mirantur fusasque putant adsurgere turmas, sic ubi perspicuae scandentem limina turris Idaliae volucres fulvum aspexere draconem, intus agunt natos et feta cubilia vallant unguibus imbellesque citant ad proelia pinnas;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권5)
post aspera visu, ac deflenda tamen, digno plangore Nealce Hippomedonta ciens, vatis mox impia coniunx heu vacuos positura rogos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권57)
eum dicta ferens Theseia Phegeus adstitit, ille quidem ramis insontis olivae pacificus, sed bella ciet bellumque minatur, grande fremens,nimiumque memor mandantis et ipsum iam prope, iam medios operire cohortibus agros ingeminans, stetit ambiguo Thebanus in aestu curarum, nutantque minae et prior ira tepescit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권320)
iamque alternas in proelia gentes dissimilis Bellona ciet;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권344)
De nobis nihil tale, cum aeque extorqueri oporteret quod cum falso iactatur, quot quisque iam infanticidia degustasset, quot incesta contenebrasset, qui coci, qui canes adfuissent.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 5:1)
Hanc indicem adversus nos profertis, quae quod aliquando iactavit tantoque spatio in opinionem corroboravit usque adhuc probare non valuit, ut fidem naturae ipsius appellem adversus eos qui talia credenda esse praesumunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 7장 12:4)
Luget Sol filium de caelo iactatum Iactantibus vobis, et Cybele pastorum suspirat fastidiosum non erubescentibus vobis, et sustinetis Iovis elogia cantari, et Iunonem, Venerem, Minervam a pastore iudicari.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 15장 1:5)
stipes quotusquisque iam iactat?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 42장 8:2)
Haec autem ipse de se, non profectum iactando uirtutum, sed deflendo potius defectum, quem sibi per curam pastoralem incurrisse uidebatur, referre consuerat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 1:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION