라틴어 문장 검색

senatus tunc primum secretus a populo ludos spectavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXIV Periocha7)
in hoc discrimine ludos Iovi, si fudisset cecidissetque hostes, propraetor vovit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 9:3)
certa deinde sorte senatus consultum factum est, quod populus Romanus eo tempore duellum iussisset esse cum rege Antiocho, quique sub imperio eius essent, ut eius rei causa supplicationem imperarent consules, utique M'. Acilius consul ludos magnos Iovi voveret et dona ad omnia pulvinaria.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 13:1)
si duellum quod cum rege Antiocho sumi populus iussit, id ex sententia senatus populique Romani confectum erit, tum tibi, Iuppiter, populus Romanus ludos magnos dies decem continues faciet, donaque ad omnia pulvinaria dabuntur de pecunia, quantam senatus decreverit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 14:2)
alter consul P. Cornelius Scipio, Galliam provinciam sortitus, priusquam ad bellum quod cum Bois gerendum erat proficisceretur, postulavit ab senatu ut pecunia sibi decerneretur ad ludos quos praetor in Hispania inter ipsum discrimen pugnae vovisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 411:1)
censuerunt ergo, quos ludos inconsulto senatu ex sua unius sententia vovisset, eos vel de manubiis, si quam pecuniam ad id reservasset, vel sua ipse impensa faceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 412:2)
eos ludos per dies decem P. Cornelius fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 412:3)
tredecim annis postquam locata erat, dedicavit M. Iunius Brutus, ludique ob dedicationem eius facti, quos primos scenicos fuisse Antias Valerius est auctor, Megalesia appellatos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 414:2)
huius quoque dedicandae causa ludi facti, et eo omnia cum maiore religione facta, quod novum cum Antiocho instabat bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 417:1)
per eos dies, quibus est profectus ad bellum consul, ludis Apollinaribus, a. d. quintum idus Quinctiles caelo sereno interdiu obscurata lux est, cum luna sub orbem solis subisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 41:1)
ludi Romani ter, plebei quinquiens toti instaurati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 421:3)
is cum gratias patribus conscriptis egisset, adiecit ludos magnos se Iovi optimo maximo eo die quo Ambraciam cepisset vovisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 50:1)
senatus pontificum collegium consuli iussit, num omne id aurum in ludos consumi necesse esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 52:1)
cum pontifices negassent ad religionem pertinere quanta impensa in ludos fieret, senatus Fulvio quantum impenderet permisit, dum ne summam octoginta milium excederet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 53:1)
psaltriae sambucistriaeque et convivalia alia ludorum oblectamenta addita epulis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 69:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION