라틴어 문장 검색

Tunc enim vinum natura frigidum admixtione sui frigus auxit veneni, nec in interioribus iam calescit, qui non liberum sed admixtum alii, immo in aliud versum, descendit in viscera.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 6:1)
et cessante adsuetudine, de qua paulo ante diximus, semper novitas auget sensum caloris.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 13:4)
Eadem enim ratione et in hoc fervorem deberet motus augere.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 14:2)
Nam liquori quidem nihil officit quin sumptus ad omnes corporis partes quoquo versus permanet et venas conpleat, et ideo inedia quae inanitatem fecerat accepto potus remedio quasi iam non in totum vacua recreatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 19:2)
ideo sitim quam repperit nullo solatio sublevat, immo quicquid foris humoris nactus est exorbet, et inde penuria eius, quae sitis vocatur, augetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 19:4)
igitur ubi aer venas conplevit, ad obiciendum fastidium pro cibo pensatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 21:5)
Quia trinum est officium quod visum conplet ad dinoscendam figuram, sensus ratio memoria, sensus rem visam rationi refundit, illa quid visum sit recordatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 18:1)
Tum vires praebebat hiems, atque auxerat undas Tertia iam gravido pluvialis Cynthia cornu, Et madidis Euri resolutae flatibus Alpes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:36)
Caesar, ut immensae collecto robore vires Audendi maiora fidem fecere, per omnem Spargitur Italiam, vicinaque moenia complet.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:42)
Utraque frugiferis est insula nobilis arvis, Nec plus Hesperiam longinquis messibus ullae, Nec Romana magis complerunt horrea terrae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 1:36)
Vix odisse vacat Phoebea palatia complet Turba Patrum, nullo cogendi iure senatus, E latebris educta suis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 2:14)
complentur moles, avideque petitis Insula deseritur ratibus, quo tempore primas Impedit ad noctem iam lux extrema tenebras.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:20)
alii rupes ac litora complent.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:30)
Phasidos et campis insomni dente creati Terrigenae, missa magicis e cantibus ira, Cognato tantos complerunt sanguine sulcos:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:83)
calido complentur sanguine venae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:32)

SEARCH

MENU NAVIGATION