라틴어 문장 검색

ubi spectaculi tempus venit deditaeque eo mentes cum oculis erant, ex composito orta vis, signoque dato iuventus Romana ad rapiendas virgines discurrit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 103:1)
isque primus et petisse ambitiose regnum et orationem dicitur habuisse ad conciliandos plebis animos compositam:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 373:2)
unus rem ex composito orditur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 419:3)
nam cum velut posito bello fundamentis templi iaciendis aliisque urbanis operibus intentum se esse simularet, Sextus filius eius, qui minimus ex tribus erat, transfugit ex composito Gabios, patris in se saevitiam intolerabilem conquerens:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 538:1)
his condicionibus composita pace exercitum ab Ianiculo deduxit Porsinna et agro Romano excessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 142:2)
priusquam committerentur ludi, Tullius, ut domi compositum cum Marcio fuerat, ad consules venit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 400:1)
compositis deinde rebus castra retro movere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 640:3)
tribuni coram in foro personare fabulam compositam Volsci belli, Hernicos ad partes paratos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 118:1)
praeter ea tamen quae denuntiabantur, ne Veientium neu Sabinorum id consilium esset timere, et, cum tantum in urbe hostium esset, mox Sabinae Etruscaeque legiones ex composite adessent, tum aeterni hostes, Volsci et Aequi, non ad populandos, ut ante, fines sed ad urbem ut ex parte captam venirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 176:2)
inde composite agmine non itineri magis apti quam proelio, si res ita tulisset, legiones ipse dictator, magister equitum suos equites ducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 296:1)
idem, cum de condicionibus ageretur, quaerentibus legatis quae postulata plebis essent, composito iam ante adventum legatorum consilio ea postulavit ut appareret in aequitate rerum plus quam in armis reponi spei.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 575:2)
consules rebus urbanis compositis fundatoque plebis statu in provincias diversi abiere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 659:1)
consules ex composito eodem biduo ad urbem accessere senatumque in Martium campum evocavere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 701:1)
quae res eum necdum compositis maturisve satis consiliis oppressit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 144:2)
parumper silentium et quies fuit nec Etruscis, nisi cogerentur, pugnam inituris et dictatore arcem Romanam respectante, ut ex ea ab auguribus, simul aves rite admisissent, ex composito tolleretur signum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 199:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION