라틴어 문장 검색

ut non peccarim mors quoque non faciet, non igitur mirum, si mens mea tabida facta de nive manantis more liquescit aquae, estur ut occulta vitiata teredine navis, aequorei scopulos ut cavat unda salis, roditur ut scabra positum robigine ferrum conditus ut tineae carpitur ore liber, sic mea perpetuos curarum pectora morsus, fine quibus nullo conficiantur, habent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 145)
miror et ipse, et tecum quaero saepe quid inde petam, an populus vere sanos negat esse poetas, sumque fides huius maxima vocis ego, qui, sterili totiens cum sim deceptus ab arvo, damnosa persto condere semen humo?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 519)
Caspios Aegisos, de se si credimus ipsis, condidit, et proprio nomine dixit opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 88)
ille tibi exequias et magni funus honoris fecit et in gelidos versit amoma sinus, diluit et lacrimis maerens unguenta profusis ossaque vicina condita texit humo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 923)
Condita disparibus numeris ego Naso Salano praeposita misi verba salute meo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 51)
an mihi barbaria vivendum semper in ista, inque Tomitana condar oportet humo?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 12)
qui quamquam est factis ingens et conditur a te vir tanto quanto debuit ore cani, est tamen ex illo nobis imitabile quiddam, inque fide Theseus quilibet esse potest.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1027)
saepe ego correxi sub te censore libellos, saepe tibi admonitu facta litura meo est, dignam Maeoniis Phaeacida condere chartis cum te Pieriae perdocuere deae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1210)
"sanguine letifero totus miscebitur orbis, ni teneant rigidae condita bella serae."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권61)
ipsa capit clavamque gravem spoliumque leonis conditaque in pharetra tela minora sua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권212)
accipit aerata iuvenem Collatia porta condere iam voltus sole parante suos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권495)
moenia conduntur, quae quamvis parva fuerunt, non tamen expediit transsiluisse Remo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권38)
huc venit et fonti rex Numa mactat ovem, plenaque odorati disponit pocula Bacchi, cumque suis antro conditus ipse latet, ad solitos veniunt silvestria numina fontes et relevant multo pectora sicca mero.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권167)
condita cum fuerint, aptius omen erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권249)
Tertia nox de mense suos ubi moverit ignes, conditus e geminis Piscibus alter erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권251)

SEARCH

MENU NAVIGATION