라틴어 문장 검색

Gravioribus vero doloribus urguentibus cataplasma inponi quoque conveniet vel ex lolio vel ex hordeo, cui pinguis fici tertia pars sit adiecta;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 9장21)
Cum iob vero, quorum ossa mota sunt, primo liquidior cibus conveniat, tum his praecipue, adeo ut sermo quoque frequenti motu oris per nervos laedat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 12장13)
Omne autem membrum, quod cum vulnere loco motum neque repositum est, sic iacere convenit, ut maxime cubantem iuvat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 25장12)
Neque enim credunt posse eum scire, quomodo morbos curare conueniat, qui unde sint ignoret;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 14:2)
non enim quidlibet antiquiores uiros aegris inculcasse, sed cogitasse quid maxime conueniret, et id usu explorasse, ad quod ante coniectura aliqua duxisset.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 17:1)
illud uero conuenit, alium dandum cibum laborantibus, si hoc, alium, si illud uerum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 21:2)
Non posse uero conprehendi patere ex eorum, qui de his disputarunt, discordia, cum de ista re neque inter sapientiae professores, neque inter ipsos medicos conueniat.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 28:1)
His propositis, primum dicam, quemadmodum sanos agere conueniat, tum ad ea transibo, quae ad morbos curationesque eorum pertinebunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 75:2)
Hieme plus esse conuenit, minus sed meracius bibere;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 34:2)
Sed his uti non saepius quam alio cibo conuenit.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 38:4)
Neque inter initia terreri conuenit, si protinus sputum mixtum est rufo quodam et sanguine, dummodo statim edatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 2:2)
suntque ualetudinis genera, quibus ex lacte purgatio conuenit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 12장 3:2)
Longa uero frictione uti neque in acutis morbis neque increscentibus conuenit, praeterquam cum phreneticis somnus ea quaeritur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 14장 4:4)
Et leuia quidem genera exercitationis infirmis conueniunt, ualentiora uero iis, qui iam pluribus diebus febre liberati sunt, aut iis, qui grauium morborum initia sic sentiunt, ut adhuc febre uacent (quod et in tabe et in stomachi uitiis, et cum aqua cutem subit, et interdum in regio fit), aut ubi quidam morbi, qualis comitialis, qualis insania est, sine febre quamuis diu manent.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 15장 4:3)
neque enim conuenit iuxta inediam protinus satietatem esse.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 16장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION