라틴어 문장 검색

P. Licinius consularis cum regulo Gallorum est locutus rettulitque ferociorem eum deprecando factum, ut mirum videri possit inter tam opulentos reges, Antiochum Ptolemaeumque, tantum legatorum Romanorum verba valuisse ut extemplo pacem facerent, apud Gallos nullius momenti fuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 415:1)
lustrum a censoribus conditum est:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV Periocha11)
nam ex innumeris hominibus pauci senatores, ex senatoribus pauci nobiles genere et ex iis pauci consulares, ex consularibus pauci boni et adhuc ex bonis pauci eruditi.
(아풀레이우스, 플로리다 8:2)
nec enim eguissem medicina consulari, nisi consulari vulnere concidissem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 4장 2:3)
his querentibus magnam multitudinem civium suorum Romam commigrasse et ibi censos esse, Q. Terentio Culleoni praetori negotium datum est ut eos conquireret, et quem C. Claudio M. Livio censoribus postve eos censores ipsum parentemve eius apud se censum esse probassent socii, ut redire eo cogeret, ubi censi essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 26:2)
scilicet medio triennio defuerat tempus subeundi iudicium consulari seni, tot consularium parenti.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 23장3)
censores vicesimi sexti a primis censoribus, lustrum undevicesimum fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 677:3)
senatus, cum odio Semproni consulare nomen offenderet, tribunos militum consulari potestate creari iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 448:1)
consules flagrant infamia quod C. Memmius candidatus pactionem in senatu recitavit quam ipse et suus competitor Domitius cum consulibus fecisset uti ambo HS quadragena consulibus darent, si essent ipsi consules facti, nisi tris augures dedissent qui se adfuisse dicerent cum lex curiata ferretur quae lata non esset, et duo consularis qui se dicerent in ornandis provinciis consularibus scribendo adfuisse, cum omnino ne senatus quidem fuisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 17 4:1)
haec si et ages et senties, tum eris non modo consul et consularis, sed magnus etiam consul et consularis ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 6 3:3)
Semproni censorum ad dilectum prodisti et quotienscumque dilectus erit quoad hi censores magistratum habebunt, si miles factus non eris, in dilectum prodibis ?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 156:2)
complures in perturbatione rei p. consules dicti, quorum nemo consularis habitus est, nisi qui animo exstitit in rem p. consularis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 6 3:1)
ego neque his neque Valerio adsentior, his, quod censoribus M. Porcio L. Valerio L. Valerium principem senatus ipsum censorem lectum invenio, cum superioribus duobus lustris Africanus fuisset, quo vivo, nisi ut ille senatu moveretur, quam notam nemo memoriae prodidit, alius princeps in locum eius lectus non esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 613:2)
sed nescire proavum suum censorem non fuisse turpe est, praesertim cum post eum consulem nemo Cornelius illo vivo censor fuerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 1 34:9)
tribuni plebi adsiduis contentionibus prohibendo consularia comitia cum res prope ad interregnum perducta esset, evicere tandem ut tribuni militum consulari potestate crearentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 260:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION