라틴어 문장 검색

aut, si ambigue scriptum non sit, vel a verbis voluntatem et sententiam scriptoris abducere vel alio se eadem de re contrarie scripto defendere, tum disceptatio ex scripti contentione exsistit, ut in ambiguis disceptetur quid maxime significetur, in scripti sententiaeque contentione utrum potius iudex sequatur, in contrariis scriptis utrum magis comprobandum sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 31장 2:2)
deinde est quiddam contentionis extremum, quod tamen interius est, quam acutissimus clamor, quo te fistula progredi non sinet, et iam ab ipsa contentione revocabit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 227:3)
Si ob discordiam dissensionemque seditio atque discessio populi in duas partes fiet et ob causam irritatis animis utrimque arma capientur pugnabiturque, tum qui in eo tempore in eoque casu civilis discordiae non alterutrae parti sese adiunxerit, sed solitarius separatusque a communi malo civitatis secesserit, is , patria fortunisque omnibus careto, exul extorrisque esto.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XII 2:2)
nec ante finis contentionum fuit, cum et tribunum acerrimum auctorem plebes nacta esset et ipsa cum eo pertinacia certaret, quam victi tandem patres ut de conubio ferretur concessere, ita maxime rati contentionem de plebeiis consulibus tribunos aut totam deposituros aut post bellum dilaturos esse, contentamque interim conubio plebem paratam dilectui fore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 64:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION