라틴어 문장 검색

velut festis diebus id quoque gaudium accederet, exultabant, fruebantur, nulla partium cura, malis publicis laeti.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 83장10)
ea cura etiam morientibus decori exitus fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 84장10)
Nomen sedemque Caesaris Domitianus acceperat, nondum ad curas intentus, sed stupris et adulteriis filium principis agebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 2장1)
eam curam consul designatus ob magnitudinem oneris et remedii difficultatem principi reservabat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 9장3)
eadem Hordeonius Flaccus praesens monuerat, inclinato in Vespa- sianum animo et rei publicae cura, cui excidium adventabat, si redintegratum bellum et tot armatorum milia Italiam inrupissent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 13장6)
additus Voculae in partem curarum Herennius Gallus legatus;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 26장6)
sed quia naves saevitia hiemis prohibebantur, vulgus alimenta in dies mercari solitum, cui una ex re publica annonae cura, clausum litus, retineri commeatus, dum timet, credebat, augentibus famam Vitellianis, qui studium partium nondum posuerant, ne victoribus quidem ingrato rumore, quorum cupiditates externis quoque bellis inexplebilis nulla umquam civilis victoria satiavit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 38장3)
Ceterum verane pauperie an uti videretur, actum in senatu ut sescentiens sestertium a privatis mutuum acciperetur, praepositusque ei curae Pompeius Silvanus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 47장1)
legatorum ius adolevit diuturnitate officii, vel quia minoribus maior aemulandi cura, proconsulum splendidissimus quisque securitati magis quam potentiae consulebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 48장6)
sibi pacem domumque curae fore.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 52장7)
Curam restituendi Capitolii in Lucium Vestinum confert, equestris ordinis virum, sed auctoritate famaque inter proceres.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 53장1)
Divisae inde inter Tutorem et Classicum curae.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 59장9)
medium omne tempus per varias curas egere, ignavissimus quisque caesorum apud Vetera exemplo paventes, melior pars rubore et infamia:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 62장2)
alii nulla dedecoris cura pecuniam aut carissima sibimet ipsi circumdare, quidam expedire arma telisque tamquam in aciem accingi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 62장6)
haec meditantibus advenit proficiscendi hora expectatione tristior.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 62장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION