라틴어 문장 검색

interdum exulceratione in his partibus facta, et per malam curationem hic oris sanescendo iunctis.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 28장 1:4)
Vbi concepit autem aliqua, si iam prope maturus partus intus emortus est neque excidere per se potest, adhibenda curatio est, quae numerari inter difficillima potest:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 1:1)
Reliqua curatio talis esse debet, qualis in inflammationibus et in is uulneribus, quae in neruosis locis sunt, adhibetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 10:3)
Quod ubi factum est, eadem sequntur, quae supra post curationem adhibenda proposui:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 30장 3:4)
Ac bis die, et ante curationem et post eam, ceruices ac femina liquido cerato perunguenda sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 30장 7:1)
Huc autem et earum uenularum, quae in capite nocent, et eorum uaricum, qui in uentre sunt, curationem distuli, quoniam ubique eadem est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 31장 1:2)
ac tum frons ossis, quem serrula exasperauit, leuandus est, supraque inducenda cutis, quae sub eiusmodi curatione laxanda est, ut quam maxime undique os contegat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 33장 2:3)
Nigrities colligi quidem potest etiam ex dolore et ex febre;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 2장 4:1)
Longeque perniciossissimum est, quod in osse pectoris est, quia uix, etiam si recte cessit curatio, ueram sanitatem reddit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 2장 6:4)
At quae FRACTA, fissa, forata, collisa sunt, quasdam proprias in singulis generibus, quasdam communes in pluribus curationes requirunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 11:4)
atque ubi inciderunt, scire licet necessariam sed difficilem curationem esse.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 1:3)
Quacumque autem de causa curatio haec necessaria est, si nondum satis cutis patefacta est, latius aperienda est, donec quicquid laesum est in conspectu sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 8:1)
In quo ipso uidendum est, ne quid ex ima membranula, quae sub cute caluariam cingit, super os relinquatur, siquidem ea scalpro terebrisue lacerata uehementes febres cum inflammationibus excitat;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 8:2)
quo sublato iam rima hiat quantum curationi satis est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 14:3)
Hoc genus curationis efficit, ut qua parte fracta ossa tamen inhaerent, solidentur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 17:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION