라틴어 문장 검색

addidit et aliam fidentis speciem, quod prior in aciem eduxit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 22:1)
ingressum eum curiam cum P. Licinius praetor inde eduxisset, tribunos plebis appellavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 122:1)
Marcellus vestigiis instabat castraque castris conferebat, et opere perfecto extemplo in aciem legiones educebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 189:1)
postero die luce prima Marcellus in aciem copias eduxit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 191:1)
ego vero experiar, inquit milites, et vos crastino die in aciem educam, ut victores potius quam victi veniam impetretis quam petitis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 206:3)
signa inde canere iussit et copias educit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 214:1)
orbum a patre relictum, apud maternum avum Galam, regem Numidarum, eductum, cum avunculo Masinissa, qui nuper cum equitatu subsidio Carthaginiensibus venisset, in Hispaniam traiecisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 313:2)
ea omissa oppugnatio est, quia Lacinium Hannibal admoverat copias, et conlegam eduxisse iam a Venusia exercitum fama erat, cui coniungi volebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 386:1)
postero die ad propinquum Eleorum castellum - Pyrgum vocant - copias omnes eduxit, quo agrestium multitudinem cum pecoribus metu populationum compulsam audierat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 485:2)
ipse luce prima copias omnes peditum equitumque in aciem eduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 615:1)
Romanus in aciem copiis eductis, postquam neminem signa contra efferre vidit, spolia legi caesorum hostium et suorum corpora conlata in unum sepeliri iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 626:3)
cum ita instructos educeret e castris, vixdum in egressos vallo eos Romani pila coniecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 16:1)
et supplicatione amborum nomine et triumpho utrique decreto, inter ipsos, ne, cum bellum communi animo gessissent, triumphum separarent, ita convenit, ut, quoniam et in provincia M. Livi res gesta esset, et eo die quo pugnatum foret eius forte auspicium fuisset et exercitus Livianus deductus Romam venisset, Neronis deduci de provincia non potuisset, ut M. Livium quadrigis urbem ineuntem milites sequerentur, C. Claudius equo sine militibus inveheretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 129:1)
ubi satis temptatae per haec levia certamina vires sunt, prior Hasdrubal in aciem copias eduxit, deinde et Romani processere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 201:1)
prior semper Poenus copias castris educebat, prior fessis stando signum receptui dabat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 203:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION