라틴어 문장 검색

Ecce metu nondum posito, ne fallat amantem, illa redit iuvenemque oculis animoque requirit, quantaque vitarit narrare pericula gestit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 13:1)
Fumida iamdudum latitant per tecta sorores, diversaeque locis ignes ac lumina vitant;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 36:9)
" Haec omnia nondum dixerat, emicuit nervo penetrabile telum vitatumque tamen sinuosa veste pependit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 6:3)
vidit euntes, nostraque fallaci veneratus numina vultu Mnemonides (cognorat enim), consistite dixit, nec dubitate, precor, tecto grave sidus et imbrem (imber erat) vitare meo:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 29:5)
cur haec certamina vitat?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 5:8)
Obstipuere omnes, aliquisque ex omnibus audet deterrere nefas saevamque inhibere bipennem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 79:1)
a fortibus abstinet apris raptoresque lupos armatosque unguibus ursos vitat et armenti saturatos caede leones.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 53:7)
Non tamen eventu iuvenis deterritus horum constitit in medio, vultuque in virgine fixo "quid facilem titulum superando quaeris inertes?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 57:1)
quod cum vitare nequiret, opposuit dextram passurae vulnera fronti:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 40:5)
An quod in arma prior nulloque sub indice veni, arma neganda mihi, potiorque videbitur ille, ultima qui cepit detrectavitque furore militiam ficto, donec sollertior isto et sibi inutilior timidi commenta retexit Naupliades animi vitataque traxit ad arma?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 6:1)
scopulum quoque navita vitat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 9:4)
tutus eo monitisque simul caelestibus intrat ille domum Circes, et ad insidiosa vocatus pocula, conantem virga mulcere capillos reppulit et stricto pavidam deterruit ense.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 36:2)
vitaret caelum Phaethon, si viveret, et quos optarat stulte, tangere nollet equos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 144)
haec quoque vitet, in culpam siqua est ingeniosa suam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1128)
sive malum potui tamen hoc vitare cavendo, seu ratio fatum vincere nulla valet, tu tamen, o nobis usu iunctissime longo, pars desiderii maxima paene mei, sis memor, et siquas fecit tibi gratia vires, illas pro nobis experiare, rogo, numinis ut laesi fiat mansuetior ira, mutatoque minor sit mea poena loco, idque ita, si nullum scelus est in pectore nostro, principiumque mei criminis error habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 68)

SEARCH

MENU NAVIGATION