라틴어 문장 검색

responsum a Caesare tutam ei honoratamque sedem in Italia fore, si maneret:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 63장4)
Nec Piso, quamquam coepta secus cadebant, omisit tutissima e praesentibus, sed castellum Ciliciae munitum admodum, cui nomen Celenderis, occupat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 80장1)
non receptae condiciones nec aliud quam naves et tutum in urbem iter concessum est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 81장5)
nam post damnatum Libonem missis ad Caesarem litteris exprobraverat suum tantum studium sine fructu fuisse, addideratque quaedam contumacius quam tutum apud auris superbas et offensioni proniores.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 29장7)
neque tamen id Sereno noxae fuit, quem odium publicum tutiorem faciebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 36장6)
iisque permissum vastare, urere, trahere praedas, dum populatio lucem intra sisteretur noctemque in castris tutam et vigilem capesserent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 48장2)
eadem ille et diutius, quanto maesta, ubi semel prorupere, difficilius reticentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 69장6)
id aliis quoque nationibus arduum apud Germanos difficilius tolerabatur, quis ingentium beluarum feraces saltus, modica domi armenta sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 72장3)
crediderat nimirum epistulae subsidio sibi alterum ex consulibus poscentis ut tutus a Capreis urbem peteret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 2장4)
' longa post haec senecta, et adversus superiores tristi adulatione, adrogans minoribus, inter pares difficilis, consulare imperium, triumphi insignia ac postremo Africam obtinuit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 21장5)
dein metu ne ad perniciem ultro traherentur, desistunt, Pallas per ignaviam, Callistus prioris quoque regiae peritus et potentiam cautis quam acribus consiliis tutius haberi:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 29장2)
excidio Vspensium metus ceteris iniectus, nihil tutum ratis, cum arma, munimenta, impediti vel eminentes loci amnesque et urbes iuxta perrumperentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 17장5)
nec Claudius, quamquam saepe oratus, arma certantibus barbaris interposuit, tutum Vannio perfugium promittens, si pelleretur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 29장3)
ille inruptione subita territum exutumque campis Mithridaten compulit in castellum Gorneas, tutum loco ac praesidio militum, quis Caelius Pollio praefectus, centurio Casperius praeerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 45장5)
paucis decus publicum curae, plures tuta disserunt:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 48장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION