라틴어 문장 검색

ceterum asperitas locorum et Celtiberis, quibus in proelio concursare mos est, velocitatem inutilem faciebat, et iniqua eadem erat Romanis stabili pugnae adsuetis, nisi quod angustiae et internata virgulta ordines dirimebant et singuli binique velut cum paribus conserere pugnam cogebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 18:1)
magnum in omnia momentum Syphax adfectanti res Africae erat, opulentissimus eius terrae rex, bello iam expertus ipsos Carthaginienses, finibus etiam regni apte ad Hispaniam, quod freto exiguo dirimuntur, positis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 264:1)
et quoniam fors eos sub uno tecto esse atque ad eosdem penates voluisset, contrahere ad conloquium dirimendarum simultatium causa est conatus, Scipione abnuente aut privatim sibi ullum cum Poeno odium esse quod conloquendo finiret, aut de re publica quicquam se cum hoste agere iniussu senatus posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 273:2)
Sed adventum Scipionis praevenerat fama cladis Iliturgitanorum, terrorque inde ac desperatio invaserat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 312:1)
robore maior, minor flore aetatis ferox, mortem in certamine quam ut alter alterius imperio subiceretur praeoptantes, cum dirimi ab tanta rabie nequirent, insigne spectaculum exercitui praebuere documentumque quantum cupiditas imperii malum inter mortales esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 325:1)
insanistis profecto, milites, nec maior in corpus meum vis morbi quam in vestras mentes invasit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 436:1)
Romani imperatores ut turbatos hostium ordines et trepidationem pavoremque et fluctuantia viderunt signa, hortantur, orant milites ut perculsos invadant neu restitui aciem patiantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 40:2)
ad ducentos, improvidos cum invasissent, occidunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 109:1)
civitatem eo tempore repens religio invaserat invento carmine in libris Sibyllinis propter crebrius eo anno de caelo lapidatum inspectis, quandoque hostis alienigena terrae Italiae bellum intulisset, eum pelli Italia vincique posse, si mater Idaea:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 140:1)
maiorem igitur iam rem Syphax ratus quam ut per praefectos ageret, cum filio iuvene - nomen Vermina erat - parte exercitus missa imperat ut circumducto agmine in se intentum hostem ab tergo invadat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 452:1)
Ibi Scipio partem copiarum Laelio Masinissamque ac Numidas adtribuit et castra Syphacis invadere ignesque conicere iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 55:1)
quibus caesis omnibus praeterquam hostili odio, etiam ne quis nuntius refugeret, extemplo Scipio neglectas ut in tali tumultuportas invadit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 66:1)
quibus haud magno certamine fusis hastati legionis undecimae conglobant sese atque elephantos iam etiam peditum aciem turbantes invadunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 249:1)
Italicos intervallo quoque diremptos, incertos socii an hostes essent, in postremam aciem summotos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 475:2)
eodem fere tempore P. Aelius consul in Gallia, cum audisset a Bois ante suum adventum incursiones in agros sociorum factas, duabus legionibus subitariis tumultus eius causa scriptis additisque ad eas quattuor cohortibus de exercitu suo C. Ampium, praefectum socium, hac tumultuaria manu per Umbriam, qua tribum Sapiniam vocant, agrum Boiorum invadere iussit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION