라틴어 문장 검색

Hunc praedicti principes in hac fortitudine armatorum virorum, equorum atque in copiis cibariorum, tentoriorum, mulorum ac camelorum invenerunt et cum eo novum exercitum Gallorum, circiter quadraginta millia, per longam hiemem congregatum, Tatinum quoque truncatae naris, qui similiter timore attonitus, in falsa fide a sociis recesserat ad ipsum imperatorem, propter promissum auxilium legationem laturus, quam minime fideliter peregit, non ultra [0503C] Antiochiam reversus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 80:3)
Petrus de Stadeneis, [0507B] Reinardus de Tul, frater ejus Wernerus de Greis, Henricus de Ascha, Reinardus de Hemersbach, Walterus de Dromedart, suum cuneum regere disponuntur versus haec montana et viam quae ducit ad portum maris Simeonis praedicti quondam eremitae.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 94:8)
Hugo vero Magnus, qui in exitu primae aciei a ponte, qui ab urbe trans Farfar porrigitur, fugatis Turcis et attritis, spatium campi cum Christianorum praemissis sagittariis victor obtinebat, videns quod ducis Godefridi acies et vexilla revertebantur via quae ducit ad fluvium Farfar, una ipse festinus eodem itinere ad aciem ducis cum sua legione ad [0510B] vires et arma augenda refertur, sciens quia hac parte major angustia belli ingruebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 102:3)
Ad haec inter diversa colloquia quae fiebant, miles Turcus, qui Christianam duxerat uxorem, instinctu ejusdem conjugis sic principem Hasart adhortatur, dicens:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 14:1)
Comperimus enim quomodo vir et princeps potens es viribus, et quod auxilium ferre vales tibi confoederatis, et nulla levitate a fidei tuae vinculo poteris resolvi.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 16:3)
et sine mora columbas duas, aves gratas ac domitas, secum allatas eduxerunt a sinu suo, ac charta, ducis responsis promissisque fidelibus inscripta, caudis illarum filo innodata, e manibus suis has ad ferenda laeta nuntia emiserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 18:5)
Credite procul dubio quod si hodie remanseritis, nec opem nobis ad id negotium tuleritis, hostes vestri erimus, nec ad ullam causam ad vos pertinentem ultra pes noster movebitur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 22:4)
» Boemundus et Reymundus videntes quod manus universa Christianorum ad vocem ducis Godefridi viam Hasart insistebat, et quod dux caeterique confratres eis in ira loquerentur, recordati sunt quod injuste egissent erga fratres suos;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 22:5)
Dux vero Christianissimus querimoniis pauperum Christi pulsatus, et harum injuriarum non immemor, quas sibi idem Pancratius fecerat, cum adhuc a Christianis obsidio circa muros Antiochiae [0520A] fieret, moleste tulit, omnibus modis de his ultionem sumere meditans.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 28:2)
Sed ecce quidam viri sensati Gallorum nihil fidei in hujus verbis et promissis esse astruentes, Baldewinum seorsim ducunt et vehementer arguunt quod verbis hujus Turci gentilis tam subito crediderit, et sine obside fiducialiter ejus praesidium cum modica manu intrare concesserit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 38:5)
Quem juxta morem gentilium pretioso ostro involutum patri remisit, excusans se sub omni fidei puritate, quod ex causa suae negligentiae minime puer obiisset, obtestans etiam se non minus ejus mortem quam fratris sui Baldewini moleste ferre.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 64:7)
Quare a societate et communione illius se subtrahentes, spatio duorum milliarium ab eo sequestrati, tentoria sua fixerunt, nullo modo in assultu Archas illi ferentes auxilium, [0531A] aut aliquod colloquium amoris secum habentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 70:2)
sed minime solvebat juxta laborem et militum copiam, quam idem Tankradus procurabat ac ducebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 70:4)
[0531D] Unde attentius instabant duci omnes, parvi et magni, quatenus castra ab obsidione amoverent, et viam, sicut decreverant, Jerusalem insisterent, cujus desiderio et causa visendi sepulcrum Domini nostri Jesu Christi, a natalibus oris processerant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 72:2)
Et principibus satisfaciens donis et verbis pacificis, ductorem viae per montana juxta littora maris, ubi loca semitarum perplexa et ignota erant, virum aetate senem concessit, qui eos a littore maris via reflexa per angustas fauces montis tam arcta semita duxit, ut vix homo post hominem, animal post animal incederet.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 76:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION