라틴어 문장 검색

Illic arte sua vitam pictura secundam Donat eis quos castus amor, concordia simplex, Pura fides, uera pietas coniunxit et unum Esse duos fecit purgati fedus amoris;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 14:2)
Nam Dauid et Ionathas ibi sunt duo, sunt tamen unum;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 14:3)
Cum sint diuersi, non sunt duo mente sed unus;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 14:4)
Qualiter in metro uires et iura duarum Vendicet una sibi, redimendo damna sororum;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:26)
Quarta soror sequitur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:1)
Quarte rota prima sororis Est opus:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:2)
huic operas operose dedicat illa Et, quamuis hec quarta foret, tamen esse secundam Se negat, in facto contendens prima uocari.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:3)
Quinta soror, quarte similis, gerit ore priorem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 14:1)
Qua racione toni pars altera semper habundet, Transgrediens partem reliquam ne possit in equas Distribui partes tonus integer, immo parumper Excedat pars una toni superetque minorem Et proprio uincat pars altera comate limma, Nec tamen equali sectas libramine partes In duo diuisum diasymata coma recuset.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 14:16)
cur linea partibus equis Scinditur, aut simili distinguitur angulus arte Inque duos unum diuisio diuidit una.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 16:16)
Cur mundi sit forma teres mundusque ligetur, Quinque parallelis cinctus zonisque quibusdam Sectus, in extremis rigeat, medio tenus estu Torreat atque duas laterales temperet harum, Excessu dupplici castigans frigore flammam;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 2:8)
Dum manus excudit aurum massamque figurat, Nascitur ex auro rota quarta, decoris honore Hec comites uincens, primas facit esse secundas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 2:18)
Degenerat polletque minus, lentescit abunde Quartus equs formaque jacet cursuque tepescit, Predictis famulans, illos quasi pronus adorat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 12:1)
Quintus equs quartum redolet partimque figurat, Sed tamen in modico quintus demittitur, in quo Parcius arrisit predicto forma iugali, Qui magis in terram sese demittit eundo.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 14:3)
Qualiter ardor, amor, concordia, forma duorum Spiritus est, in quo proprie Pater oscula proli Donat et in nato sese Pater inuenit, in quo Se uidet ipse parens, dum de se nascitur ipse Alter et in genito splendet gignentis ymago.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION