라틴어 문장 검색

Equidem propinquum nostrum P. Crassum [illum Divitem] cum multis aliis rebus elegantem hominem et ornatum tum praecipue in hoc efferendum et laudandum puto, quod, cum P. Scaevolae frater esset, solitus est ei persaepe dicere neque illum in iure civili satis [illi arti] facere posse, nisi dicendi copiam adsumpsisset - quod quidem hic, qui mecum consul fuit, filius eius est consecutus - neque se ante causas amicorum tractare atque agere coepisse, quam ius civile didicisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 170:1)
eadem enim elata sunt primum a pluribus, deinde paucis verbis commutatis etiam ab eisdem scriptoribus scripta sunt saepius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 192:3)
Reprehendebat igitur Galbam Rutilius, quod is C. Sulpici Gali propinqui sui Q. pupillum filium ipse paene in umeros suos extulisset, qui patris clarissimi recordatione et memoria fletum populo moveret, et duos filios suos parvos tutelae populi commendasset ac se, tamquam in procinctu testamentum faceret sine libra atque tabulis, populum Romanum tutorem instituere dixisset illorum orbitati.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 228:1)
ex quo ut audivit commotumque ut vidit hominem, "suspenso" inquit "animo et occupato Crassum tibi respondisse video," deinde ipsum Crassum manu prehendit et "heus tu," inquit "quid tibi in mentem venit ita respondere?"
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 239:4)
quod ubi audivit, commotus Crassus surrexit omnesque admirati maiorem aliquam esse causam eorum adventus suspicati sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 12:2)
Ac si tibi videntur, qui temporis, qui loci, qui hominum rationem non habent, inepti, sicut debent videri, num tandem aut locus hic non idoneus videtur, in quo porticus haec ipsa, ubi nunc ambulamus, et palaestra et tot locis sessiones gymnasiorum et Graecorum disputationum memoriam quodam modo commovent?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 20:1)
volo enim se efferat in adulescente fecunditas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 88:3)
Quid enim causae censetis esse cur aetates extulerint singulae singula prope genera dicendi?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 92:3)
deinde illa duo diligentissime considero, quorum alterum commendationem habet nostram aut eorum, quos defendimus, alterum est accommodatum ad eorum animos, apud quos dicimus, ad id, quod volumus, commovendos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 114:2)
Meae totius rationis in dicendo et istius ipsius facultatis, quam modo Crassus in caelum verbis extulit, tres sunt res, ut ante dixi:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 128:2)
nam et omne, quod eloquimur sic, ut id aut esse dicamus aut non esse, et, si simpliciter dictum sit, suscipiunt dialectici, ut iudicent, verumne sit an falsum, et, si coniuncte sit elatum et adiuncta sint alia, iudicant, rectene adiuncta sint et verane summa sit unius cuiusque rationis, et ad extremum ipsi se compungunt suis acuminibus et multa quaerendo reperiunt non modo ea, quae iam non possint ipsi dissolvere, sed etiam quibus ante exorsa et potius detexta prope retexantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 158:1)
facilius est enim currentem, ut aiunt, incitare quam commovere languentem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 186:2)
non me hercule umquam apud iudices [aut] dolorem aut misericordiam aut invidiam aut odium dicendo excitare volui quin ipse in commovendis iudicibus eis ipsis sensibus, ad quos illos adducere vellem, permoverer;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 189:5)
quem enim ego consulem fuisse, imperatorem ornatum a senatu, ovantem in Capitolium ascendisse meminissem, hunc cum adflictum, debilitatum, maerentem, in summum discrimen adductum viderem, non prius sum conatus misericordiam aliis commovere quam misericordia sum ipse captus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 195:1)
nam neque parvis in rebus adhibendae sunt hae dicendi faces neque ita animatis hominibus, ut nihil ad eorum mentis oratione flectendas proficere possimus, ne aut inrisione aut odio digni putemur, si aut tragoedias agamus in nugis aut convellere adoriamur ea, quae non possint commoveri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 205:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION