라틴어 문장 검색

Sed, cum securos aliquis casus expertus est, exprimitur sera confessio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 7:2)
Facilius, quod volo, exprimerem, si Latinum verbum esset, quo ἀνυπαρξία, significatum Hanc paupertati Antipater adsignat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 40:1)
Quae causa in speculo imagines exprimat, sciet sapiens;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 27:1)
Tunc incipit medicina proficere, ubi in corpore dolorem tactus expressit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 19:2)
Hodie utrum tandem sapientiorem putas, qui invenit quemadmodum in inmensam altitudinem crocum latentibus fistulis exprimat, qui euripos subito aquarum impetu implet aut siccat et versatilia cenationum laquearia ita coagmentat, ut subinde alia facies atque alia succedat et totiens tecta quotiens fericula mutentur, an eum, qui et aliis et sibi hoc monstrat, quam nihil nobis natura durum ac difficile imperaverit, posse nos habitare sine marmorario ac fabro, posse nos vestitos esse sine commercio sericorum, posse nos habere usibus nostris necessaria, si contenti fuerimus iis quae terra posuit in summo ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 15:1)
Si mihi M. Cato exprimendus sit, inter fragores bellorum civilium inpavidus et primus incessens admotos iam exercitus Alpibus civilique se bello ferens obvium, non alium illi adsignaverim vultum, non alium habitum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 69:3)
Cum primus nos nuntius acerbi funeris perculit, cum tenemus corpus e complexu nostro in ignem transiturum, lacrimas naturalis necessitas exprimit et spiritus ictu doloris inpulsus quemadmodum totum corpus quatit, ita oculos, quibus adiacentem umorem perpremit et expellit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 18:4)
" Non est itaque, quod lacrimas propter circulum adstantem adsidentemque aut contineas aut exprimas;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 20:1)
Eosdem libros cum grammaticus explicuit, primum verba expressa, reapse dici a Cicerone, id est re ipsa, in commentarium refert, nec minus sepse, id est se ipse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 31:1)
Praeter haec aliquas cogitationes suas exprimet:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 109 3:3)
Non corpus," inquit, " est, quod nunc loquor, sed enuntiativum quiddam de corpore, quod alii effatum vocant, alii enuntiatum, alii dictum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 13:8)
Hoc ne nobis quoque eveniat, quaeramus, quid sit bonum, varia eius interpretatio fuit, alius illud aliter expressit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 8:1)
Sic infantibus quoque animalibusque principalis partis suae sensus est non satis dilucidus nec expressus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 13:5)
Non vivunt contra naturam qui hieme concupiscunt rosam fomentoque aquarum calentium et calorum apta mutatione bruma lilium, florem vernum, exprimunt ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 8:1)
nempe uoluntas diuina hominis ore enuntiata;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 9:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION