라틴어 문장 검색

nam aut illud te movet, quod praesidium aliquod videris amisisse, aut illud, quod desiderium ipsum per se pati non potes.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 100:3)
ea in erepto filio desiderare, quae in incolumi numquam ad te pertinere duxisti.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 102:8)
nam et infinito dolore, cum aliquem ex carissimis amiseris, adfici stulta indulgentia est, et nullo inhumana duritia.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 109:4)
Eundem iam reducem et in republica florentem tam fortiter amisit quam secuta est, nec quisquam lacrimas eius post elatum filium notavit.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 115:2)
Tene in gremio cito tibi daturam pronepotes Novatillam, quam sic in me transtuleram, sic mihi adscripseram, ut posset videri, quod me amisit, quamvis salvo patre pupilla ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 128:1)
Carissimum virum amiserat, avunculum nostrum, cui virgo nupserat, in ipsa quidem navigatione;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 135:2)
Si bene computes, plus illi remissum quam ereptum est.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 50:4)
Miserum putas, quod ista amisit, an beatum, quod non desiderat ?
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 51:3)
Illud quoque, qua iustitia in omnibus rebus es, necesse est te adiuvet cogitantem non iniuriam tibi factam, quod talem fratrem amisisti, sed beneficium datum, quod tam diu tibi pietate eius uti fruique licuit.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 57:1)
nemo enim tam expers erit sensus ac sanitatis, ut fortunam ulli queratur luctum intulisse, quam sciet etiam Caesarum lacrimas concupisse, Divus Augustus amisit Octaviam sororem carissimam et ne ei quidem rerum natura lugendi necessitatem abstulit, cui caelum destinaverat, immo vero idem omni genere orbitatis vexatus sororis filium successioni praeparatum suae perdidit ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 89:3)
denique ne singulos eius luctus enumerem, et generos ille amisit et liberos et nepotes, ac nemo magis ex omnibus mortalibus hominem esse se, dum inter homines erat, sensit.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 90:1)
Gaius Caesar, divi Augusti, avunculi mei magni nepos, circa primos iuventae suae annos Lucium fratrem carissimum sibi princeps iuventutis principem eiusdem iuventutis amisit in apparatu Parthici belli et graviore multo animi vulnere quam postea corporis ictus est ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 91:1)
Caesar patruus meus Drusum Germanicum patrem meum, minorem natu quam ipse erat fratrem, intima Germaniae recludentem et gentes ferocissimas Romano subicientem imperio in complexu et in osculis suis amisit.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 92:2)
Amisi Germanicum fratrem, quem quomodo amaverim, intellegit profecto quisquis cogitat, quomodo suos fratres pii fratres ament ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 96:2)
Octavia et Livia, altera soror Augusti, altera uxor, amiserant filios iuvenes, utraque spe futuri principis certa.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION