라틴어 문장 검색

Hoc loco intellegere nos oportet posse evenire, ut faciat aliquis iniuriam mihi et ego non accipiam.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 38:1)
non dubie enim contemptum se iudicat, et hic morsus non sine quadam humilitate animi evenit supprimentis se ac descendentis.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 55:3)
Scit statum eius non magis habere quicquam invidendum quam eius, cui in magna familia cura optigit aegros insanosque compescere.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 68:2)
est enim voluntarium animi vitium, non ex his, quae condicione quadam humanae sortis eveniunt ideoque etiam sapientissimis accidunt, inter quae et primus ille ictus animi ponendus est, qui nos post opinionem iniuriae movet.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 9:1)
" Quod evenit, quia fortia solidaque natura ingenia, antequam disciplina molliantur, prona in iram sunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 80:2)
itaque maxime commovent, quae contra spem expectationemque evenerunt, nec aliud est quare in domesticis minima offendant, in amicis iniuriam vocemus neglegentiam.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 167:1)
Idem in- quietis et stolidis ingeniis evenit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 179:1)
" Quare multa bonis viris adversa eveniunt ?
(세네카, De Providentia, book 1 9:1)
Manet in statu et quicquid evenit in suum colorem trahit ;
(세네카, De Providentia, book 1 9:5)
His adiciam fato ista sic et recte eadem lege bonis evenire qua sunt boni.
(세네카, De Providentia, book 1 22:3)
" Nihil," inquit, " mihi videtur infelicius eo, cui nihil umquam evenit adversi.
(세네카, De Providentia, book 1 24:3)
Idem evenire nobis scias ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 100:6)
At qui sciet hoc sibi cum conciperetur statim condictum, vivet ad formulam et simul illud quoque eodem animi robore praestabit, ne quid ex iis, quae eveniunt, subitum sit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 102:2)
" Non putavi hoc futurum" et " Umquam tu hoc eventurum credidisses ?
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 105:2)
Quod in strage hominum magna evenit, cum ipse se populus premit - nemo ita cadit, ut non et alium in se adtrahat, primique exitio sequentibus sunt - , hoc in omni vita accidere videas licet.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION