라틴어 문장 검색

Ac si iam uetustiora sunt, sub auctore Dionysio inspergenda sandraca est, deinde inponendum id quod ex his constat:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 26:1)
Vbi utrolibet modo curatum est, intus reponendum est, inponendaque plantago contrita uel folia salicis in aceto cocta, tum linteolum, et super lana;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 27:5)
Si hac ratione ea non exciderunt, excidenda sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 19장 2:1)
deinde digiti fouendi aqua ex uerbenis, inponendumque super medicamentum ita factum:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 19장 2:2)
Quicquid horum impositum est, tegendum linteolo aqua madefacto est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 19장 2:7)
Tertio die digitus resoluendus, et si quid aridi est, iterum excidendum, similisque adhibenda curatio est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 19장 3:1)
tum super eos ex hac compositione aeque inponi:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 19장 3:4)
Quod si leuior is casus est, possunt etiam sine scalpello inposita eadem mederi;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 1장 2:2)
in pano, quia fere vehementer cutem extenuat, tota ea super pus excidenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 5:2)
Est etiam in rerum natura, ut cutis latius excidenda sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 6:1)
Sed excidi ita debet, ut plaga ad similitudinem myrtei folii fiat, quo facilius sanescat:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 6:4)
Pure effuso, in alis uel inguinibus, linamento opus non est sed spongia ex uino inponenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 7:1)
rursusque inponere eadem.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 3장 3:3)
Vbi iam repressus uidebitur umor, ulcusque purum erit, produci carnem conueniet, et foueri uulnus pari portione uini ac mellis, superque inponi spongiam ex uino et rosa tinctam.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 3장 3:4)
Vbi ad finis fistulae uentum est, excidendus ex ea totus callus est, superque fibulae dandae et medicamentum quo glutinetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION