라틴어 문장 검색

Luminis exigui fuerat prope templa recessus, speluncae similis, nativo pumice tectus, religione sacer prisca, quo multa sacerdos lignea contulerat veterum simulacra deorum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 64:3)
Sponte tamen properant alii subducere remos, pars munire latus, pars ventis vela negare.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 56:5)
Nec Phryges exiguo, quid Achaica dextera possit sanguine senserunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 10:3)
Ergo aut exsilio vires subduxit Achivis, aut nece:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 7:11)
Ilion ardebat, neque adhuc consederat ignis, exiguumque senis Priami Iovis ara cruorem combiberat tracta atque comis antistita Phoebi non profecturas tendebat ad aethera palmas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 38:1)
Puniceus de mole cruor manabat, et intra temporis exiguum rubor evanescere coepit fitque color primo turbati fluminis imbre purgaturque mora;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 76:3)
sive bitumineae rapiunt incendia vires luteave exiguis ardescunt sulphura fumis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 29:6)
parcite caerulei, vos parcite numina ponti, infestumque mihi sit satis esse Iovem, vos animam saevae fessam subducite morti, si modo, qui periit, non periisse potest.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 413)
materiam veniae sors tibi nostra dedit, si, quotiens peccant homines, sua fulmina mittat Iuppiter, exiguo tempore inermis erit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 117)
corruit haec igitur Musis accepta, sub uno sed non exiguo crimine lapsa domus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 155)
utque deos caelumque simul sublime tuenti non vacat exiguis rebus adesse Iovi, de te pendentem sic dum circumspicis orbem, effugiunt curas inferiora tuas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 189)
non ideo debet pelago se credere, siqua audet in exiguo ludere cumba lacu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1150)
par fuit exigui similisque licentia Calvi, detexit variis qui sua furta modis, quid referam Ticidae, quid Memmi carmen, apud quos rebus adest nomen nominibusque pudor?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1197)
utque sedet vultu fassus Telamonius iram, inque oculis facinus barbara mater habet, sic madidos siccat digitis Venus uda capillos, et modo maternis tecta videtur aquis, bella sonant alii telis instructa eruditis, parsque tui generis, pars tua facta canunt, invida me spatio natura coercuit arto, ingenio vires exiguasque dedit, et tamen ille tuae felix Aeneidos auctor contulit in Tyrios arma virumque toros, nec legitur pars ulla magis de corpore toto, quam non legitimo foedere iunctus amor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1235)
di tibi posse tuos tribuant defendere semper, quos in materia prosperiore iuves, si tamen interea, quid in his ego perditus oris quod te credibile est quaerere quaeris, agam, spe trahor exigua, quam tu mihi demere noli, tristia leniri numina posse dei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 57)

SEARCH

MENU NAVIGATION