라틴어 문장 검색

non solum ob eam causam fieri volui, quod erat aequum de re publica potissimum principem rei publicae dicere, sed etiam quod memineram persaepe te cum Panaetio disserere solitum coram Polybio, duobus Graecis vel peritissimis rerum civilium, multaque colligere ac docere, optimum longe statum civitatis esse eum, quem maiores nostri nobis reliquissent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 56:4)
et vehiculis tarditati, eademque cum accepisset homines inconditis vocibus inchoatum quiddam et confusum sonantes, incidit has et distinxit in partis et ut signa quaedam sic verba rebus inpressit hominesque antea dissociatos iucundissimo inter se sermonis vinclo conligavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 2:1)
424M Graves enim dominae cogitationum lubidines infinita quaedam cogunt atque imperant, quae quia nec expleri nec satiari ullo modo possunt, ad omne facinus inpellunt eos, quos inlecebris suis incenderunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 211)
Namque ut olim deficere sol hominibus exstinguique visus est, cum Romuli animus haec ipsa in templa penetravit, quandoque ab eadem parte sol eodemque tempore iterum defecerit, tum signis omnibus ad principium stellisque revocatis expletum annum habeto;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 7 4:5)
et ego feci, qui litteras Graecas senex didici, quas quidem sic avide arripui quasi diuturnam sitim explere cupiens, ut ea ipsa mihi nota essent, quibus me nunc exemplis uti videtis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 34:6)
omnia antiquitatis monumenta colligo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 49:4)
cupidis enim rerum talium odiosum fortasse et molestum est carere, satiatis vero et expletis iucundius est carere quam frui;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 61:7)
Collegit innumerabilia oracula Chrysippus nec ullum sine locuplete auctore atque teste;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 56:4)
De quibus disputans Chrysippus multis et minutis somniis colligendis facit idem, quod Antipater ea conquirens, quae Antiphontis interpretatione explicata declarant illa quidem acumen interpretis, sed exemplis grandioribus decuit uti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 59:3)
Clarissimorum hominum nostrae civitatis gravissimos exitus in Consolatione collegimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 31:4)
Ut enim iam sit aliqua in natura rerum contagio, quam esse concedo (multa enim Stoici colligunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 47:7)
collegit innumerabilia oracula Chrysippus nec ullum sine locuplete auctore atque teste;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 56:4)
De quibus disputans Chrysippus, multis et minutis somniis colligendis, facit idem quod Antipater ea conquirens, quae Antiphontis interpretatione explicata declarant illa quidem acumen interpretis, sed exemplis grandioribus decuit uti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 59:3)
dein cum se collegisset idque visum pro nihilo habendum esse duxisset, recubuisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 84:5)
clarissimorum hominum nostrae civitatis gravissimos exitus in Consolatione collegimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 31:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION