라틴어 문장 검색

quae non modo idcirco praetereo quod te ipsum non libenter accuso verum eo magis etiam quod, si de illis caedibus velim commemorare quae tum factae sunt ista eadem ratione qua Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 33장 3:10)
quae vero efficiat et quae conetur si velim commemorare, vereor, iudices, ne quis imperitior existimet me causam nobilitatis victoriamque voluisse laedere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 46장 3:3)
quod viris fortibus quorum opera eximia in rebus gerendis exstitit honos habitus est, laudo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 47장 2:2)
qui laudare volunt concessum ei non esse commemorant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 48장2)
sed quid ego illa commemoro?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 7장 2:3)
ergo illa falsa fuerunt quae certe vera exstitissent, si Milo admisisset aliquid quod non posset honeste vereque defendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 23장 4:1)
plebem et infimam multitudinem, quae P. Clodio duce fortunis vestris imminebat, eam quo tutior esset vestra vita suam se fecisse commemorat, ut non modo virtute flecteret sed etiam tribus suis patrimoniis deleniret, nec timet ne, cum plebem muneribus placarit, vos non conciliarit meritis in rem publicam singularibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 35장 1:3)
Cum in hac re quam commemoravi mihi mutanda ratio defensionis . . . minus diligenter illius existimationem quam rem M. Tulli viderer defendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 1장 3:1)
audite, quaeso, in eas res quas commemoro hominum honestorum testimonium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 10장 1:1)
nam quid hoc iniquius aut indignius, C. Aquili, dici aut commemorari potest, quam me qui caput alterius, famam fortunasque defendam priore loco causam dicere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 2장 3:1)
verum his de rebus non necesse habeo dicere ea quae me P. Quinctius cupit commemorare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 3장 3:4)
iugulare civem ne iure quidem quisquam bonus volt, mavolt commemorari se cum posset perdere pepercisse, quam cum parcere potuerit perdidisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 16장 1:4)
et, cum is iudicium acceperit pro Quinctio cui tu et rem et famam tuam commendare proficiscens et concredere solebas, conaris hoc dicere, neminem exstitisse qui Quinctium iudicio defenderet?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 20장3)
quod officium, C. Aquili, commemorari procuratoris potest quod ab Alfeno praeteritum esse videatur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 21장 3:1)
tametsi nolo eam rem commemorando renovare cuius omnino rei memoriam omnem tolli funditus ac deleri arbitror oportere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 21장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION