라틴어 문장 검색

praeterea se missum a M. Crasso, qui Catilinae nuntiaret, ne eum Lentulus et Cethegus aliique ex coniuratione deprehensi terrerent eoque magis properaret ad urbem accedere, quo et ceterorum animos reficeret et illi facilius e periculo eriperentur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 48장5)
At aliae leges item condemnatis civibus non animam eripi, sed exsilium permitti iubent.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장42)
Itaque censuit pecunias eorum publicandas, ipsos per municipia in custodiis habendos, videlicet timens, ne, si Romae sint, aut a popularibus coniurationis aut a multitudine conducta per vim eripiantur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장25)
Qui ubi ad gloriam virtutis via grassatur, abunde pollens potensque et clarus est neque fortuna eget, quippe quae probitatem, industriam aliasque artis bonas neque dare neque eripere cuiquam potest.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 1장4)
Generis praesidia omnia extincta sunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장30)
Fratri, quem minime decuit, propinquos per scelus vitam eripuit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장32)
"Non mea culpa saepe ad vos oratum mitto, patres conscripti, sed vis Iugurthae subigit, quem tanta libido extinguendi me invasit, ut neque vos neque deos immortalis in animo habeat, sanguinem meum quam omnia malit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 24장3)
me manibus impiis eripite, per maiestatem imperi, per amicitiae fidem, si ulla apud vos memoria remanet aui mei Masinissae."
(살루스티우스, The Jugurthine War, 24장18)
Nam et illis, quantum importunitatis habent, parum est impune male fecisse, nisi deinde faciendi licentia eripitur, et vobis aeterna sollicitudo remanebit, cum intellegetis aut seruiendum esse aut per manus libertatem retinendam.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장40)
Igitur ea victoria nobilitas ex libidine sua usa multos mortalis ferro aut fuga extinxit plusque in relicuum sibi timoris quam potentiae addidit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 42장6)
Quam rem alii in superbiam vertebant, alii bonum ingenium contumelia accensum esse, multi quod iam parta victoria ex manibus eriperetur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 82장6)
Igitur Sulla gentis patriciae nobilis fuit, familia prope iam extincta maiorum ignavia, litteris Graecis atque Latinis iuxta [atque doctissime] eruditus, animo ingenti, cupidus voluptatum, sed gloriae cupidior;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 95장4)
quaedam tempora eripiuntur nobis, quaedam subducuntur, quaedam effluunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 1 1:3)
Cibus famem sedet, potio sitim extinguat, vestis arceat frigus, domus munimentum sit adversus infesta corporis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 8 5:3)
" hoc ipsum est nihil bonum putare, quod eripi possit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 19:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION