라틴어 문장 검색

pluris e familia cognosci referre arbitror, quo facilius appareat ita degenerasse a suorum uirtutibus Nero, ut tamen uitia cuiusque quasi tradita et ingenita rettulerit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 1장 2:5)
uenere in manus meas pugillares libellique cum quibusdam notissimis uersibus ipsius chirographo scriptis, ut facile appareret non tralatos aut dictante aliquo exceptos, sed plane quasi a cogitante atque generante exaratos;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 52장 1:5)
in iis circensium die, quo facilius centum missus peragerentur, singulos e septenis spatiis ad quina corripuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 4장 3:2)
satisque constat duos solos e notioribus uenia donatos, tribunum laticlauium et centurionem, qui se, quo facilius expertes culpae ostenderent, impudicos probauerant et ob id neque apud ducem neque apud milites ullius momenti esse potuisse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 10장 5:3)
quosdam maiestatis reos in curiam induxerat, et cum praedixisset experturum se illa die quam carus senatui esset, facile perfecerat ut etiam more maiorum puniendi condemnarentur;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 11장 2:2)
Facile ratio tam salubris consilii accepta est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 7장 11:3)
"Facilius quidem vincere quam tueri:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 11장 3:23)
Haud facile dixerim, credideritne ei rex an altius iram suppresserit:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 7장 39:1)
"plerique adsunt, quos facilius, quae dicam, pereepturos arbitror, si eadem lingua fuero usus, qua tu egisti, non ob aliud, credo, quam ut oratio tua intellegi posset a pluribus."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 9장 27:4)
"Potuit ergo Dymnus eum praeterire, quem sequebatur, praesertim cum quaerenti socios vel falso fuerim nominandus, quo facilius, qui temptabatur, posset inpelli?"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 10장 2:12)
"Alienum habes regnum, quo facilius eo careas."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 4장 14:12)
"facilius illam reges."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 8장 14:41)
Ex quo intellectum, illam hostium latebram esse.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 11장 19:1)
Revocatoque strenue Oxarte futurum se in regis potestate respondit, unum id precatus, ne voluntatem et consilium matris suae proderet, quo facilius venia illi quoque inpetraretur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 2장 34:1)
Et vincula, quis conserta erant, iussit incidi, quo facilius singula circumvenirentur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 1장 20:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION