라틴어 문장 검색

nec enim cuiquam bono mali quicquam evenire potest nec vivo nec mortuo, nec umquam eius res a dis inmortalibus neglegentur, nec mihi ipsi hoc accidit fortuito.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 98:1)
non enim temere nec fortuito sati et creati sumus, sed profecto fuit quaedam vis, quae generi consuleret humano nec id gigneret aut aleret, quod cum exanclavisset omnes labores, tum incideret in mortis malum sempiternum:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 117:3)
atque hi quidem optuma petentes non tam voluntate quam cursus errore falluntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 4:3)
itaque non fortuito factum videtur, sed a te ratione propositum, ut separatim de aegritudine et de ceteris perturbationibus disputaremus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 83:1)
Fit igitur refractio, non in puncto incidentiae, sed paulatim per continuam incurvationem radiorum, factam partim in aere antequam attingunt vitrum, partim (ni fallor) in vitro, postquam illud ingressi sunt:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XIV. De motu corporum minimorum, quae viribus centripetis ad singulas magni alicujus corporis partes tendentibus agitantur. 16:11)
Fallor ni genus Planetarum sint, & motu perpetuo in orbem redeant.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 20:4)
Nam quod dicitur fixas ab AEgyptiis comatas nonnunquam visas fuisse, id quoniam rarissimè contingit, ascribendum est nubium refractioni fortuitae.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 46:16)
scis etenim iustum gemina suspendere lance ancipitis librae, rectum discernis ubi inter curva subit vel cum fallit pede regula varo, et potis es nigrum vitio praefigere theta.
(페르시우스, 풍자, satire 48)
tunc fallere sollers adposita intortos extendit regula mores et premitur ratione animus vincique laborat artificemque tuo ducit sub pollice vultum.
(페르시우스, 풍자, satire 513)
Nec fefellit hoc Gitona.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 94:10)
At paries circa palea satiatus inani fortuitoque luto clavos numerabat agrestes, et viridi iunco gracilis pendebat harundo.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 135:11)
Nec me fallebat inanes scilicet ac sine medulla ventosas nuces in summo umore consistere, graves autem et plenas integro fructu ad ima deferri.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 137:26)
Itaque aut fallor, aut fortuna communis coepit redire ad paenitentiam tuam". . . Omnes, qui in testamento meo legata habent, praeter libertos meos hac condicione percipient, quae dedi, si corpus meum in partes conciderint et astante populo comederint . . . Apud quasdam gentes scimus adhuc legem servari, ut a propinquis suis consumantur defuncti, adeo quidem, ut obiurgentur aegri frequenter, quod carnem suam faciant peiorem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 141:3)
120 P.L.M. Fallunt nos oculi vagique sensus oppressa ratione mentiuntur.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 30:1)
Virtutis expers, verbis iactans gloriam, Ignotos fallit, notis est derisui.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Asinus et leo venantes.1)

SEARCH

MENU NAVIGATION