라틴어 문장 검색

Huic igitur meritas grates , ubicumque licebit, Pro tam mansueto pectore semper agam . Audiat hoc Pontus . faciet quoque forsitan idem, Terra sit ut propior testificanda mihi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 2:5)
Forsitan et lucos illic urbesque deorum concipias animo delubraque ditia donis esse?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 8:22)
Sed forsitan otia non sint, nec nostris praebere vacet tibi cantibus aures."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 32:21)
Non ita dis visum est, aut nunc quoque forsitan essem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 58:8)
Forsitan addiderim (sic me mea fata trahebant) blanditias plures et tu mihi magna voluptas, dicere sim solitus, tu me reficisque fovesque, tu facis, ut silvas, ut amem loca sola;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 65:7)
Forsitan et Pylius citra Troiana perisset tempora:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 36:1)
Quod tamen ignavo cadat et sine sanguine leto, maeret et Ancaei felicia vulnera dicit grandaevumque patrem fratresque piasque sorores cum gemitu sociamque tori vocat ore supremo, forsitan et matrem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 51:2)
- Si tamen ipse mei captus prior esset amore, forsitan illius possem indulgere furori.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 43:39)
Forsitan et missi sit quaedam culpa ministri:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 49:14)
Fama novi centum Cretaeas forsitan urbes implesset monstri, si non miracula nuper Iphide mutata Crete propiora tulisset.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 56:1)
Forsitan aetatis quoque nomine filia dixit, dixit et illa pater, sceleri ne nomina desint.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 46:14)
Forsitan audieris aliquam certamine cursus veloces superasse viros.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 55:1)
"Forsitan hanc volucrem, rapto quae vivit et omnes terret aves, semper pennas habuisse putetis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 37:1)
qui nisi sensisset prima nova fata iuventa, forsitan inferius non Hectore nomen haberet, quamvis est illum proles enixa Dymantis, Aesacon umbrosa furtim peperisse sub Ida fertur Alexirhoe, Granico nata bicorni.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 81:5)
Temptasset Peleus thalamos quoque forsitan illos, sed iam aut contigerant illi conubia matris, aut fuerant promissa, tuae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 22:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION