라틴어 문장 검색

Pudet referre quae quam fracta pronuntiatione dicantur, quibus quam teneris clamoribus excipiantur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 12:1)
Est contra medias cavaedium hilare, mox triclinium satis pulchrum, quod in litus excurrit ac si quando Africo mare impulsum est, fractis iam et novissimis fluctibus leviter alluitur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 5:1)
similiter africum sistit, atque ita diversissimos ventos alium alio latere frangit et finit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 17:3)
Rectus hic hippodromi limes in extrema parte hemicyclio frangitur mutatque faciem:
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 33:1)
Est mihi semper in animo et Homericum illud πατη`ρ δ' ὥσ ἤπιοσ ἦεν et hoc nostrum 'pater familiae'. Quod si essem natura asperior et durior, frangeret me tamen infirmitas liberti mei Zosimi, cui tanto maior humanitas exhibenda est, quanto nunc illa magis eget.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 19 2:1)
iam pumices etiam nigrique et ambusti et fracti igne lapides;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 11:2)
In ore portus insula assurgit, quae illatum vento mare obiacens frangat, tutumque ab utroque latere decursum navibus praestet.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 16:1)
Laboriosum istud et taedio plenum, sed difficultate ipsa fructuosum, recalescere ex integro et resumere impetum fractum omissumque, postremo nova velut membra peracto corpori intexere nec tamen priora turbare.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 6:1)
quibus ingenia nostra in posterum quoque hebetata fracta contusa sunt.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 9:2)
Sed quamquam his solaciis acquiescam, debilitor et frangor eadem illa humanitate, quae me ut hoc ipsum permitterem induxit.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 16 3:1)
Anio, delicatissimus amnium ideoque adiacentibus villis velut invitatus retentusque, magna ex parte nemora quibus inumbratur fregit et rapuit;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 17 3:1)
Quippe omnibus membris extortus et fractus, tantas opes solis oculis obibat, ac ne in lectulo quidem nisi ab aliis movebatur;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 18 9:1)
vis qua fracta solidantur.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 20 4:6)
illa fluctus non sentit haec frangit;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 7 4:4)
Fuerunt, qui dicerent non liberandum eum iudicandi necessitate, sed omnino tollendum de iudicum numero reddendumque poenae, quam fractis vinculis evasisset.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 58 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION