라틴어 문장 검색

nulli sua forma manebat, obstabatque aliis aliud, quia corpore in uno frigida pugnabant calidis, umentia siccis, mollia cum duris, sine pondere habentia pondus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 7:6)
missi de gente Molossa obsidis unius iugulum mucrone resolvit, atque ita semineces partim ferventibus artus mollit aquis, partim subiecto torruit igni.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 27:15)
Utque animus tumida fervebat ab ira, arma adsueta rapit flexumque a cornibus arcum tendit et illa suo totiens cum pectore iuncta indevitato traiecit pectora telo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 47:5)
at quacumque trabes obstructaque saxa tenebant, spumeus et fervens et ab obice saevior ibat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 56:4)
quoque erat accinctus, demisit in ilia ferrum, nec mora, ferventi moriens e vulnere traxit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 12:9)
Occupat obsessos sudor mihi frigidus artus, caeruleaeque cadunt toto de corpore guttae, quaque pedem movi, manat lacus, eque capillis ros cadit, et citius, quam nunc tibi facta renarro, in latices mutor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 57:36)
utque peti vidit iuvenem tot ab hostibus unum, palluit et subito sine sanguine frigida sedit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 8:7)
Interea validum posito medicamen aeno fervet et exsultat spumisque tumentibus albet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 16:9)
nec fit corpus humo gelidum, sed humus de corpore fervet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 48:5)
Saepe metu sceleris pallebant ora futuri, saepe suum fervens oculis dabat ira ruborem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 49:8)
furca levat illa bicorni sordida terga suis nigro pendentia tigno servatoque diu resecat de tergore partem exiguam sectamque domat ferventibus undis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 66:5)
quin nunc quoque frigidus artus, dum loquor, horror habet, parsque est meminisse doloris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 25:3)
Aestus erat mediusque dies, solisque vapore concava litorei fervebant bracchia cancri:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 15:1)
tanta vertigine pontus fervet, et inducta piceis e nubibus umbra omne latet caelum, duplicataque noctis imago est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 61:7)
Ut vero tetigit mutum et sine sanguine corpus, dilectos artus amplexa recentibus alis frigida nequiquam duro dedit oscula rostro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 78:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION