라틴어 문장 검색

In superstitiosa autem magia (si et de hac dicendum sit) illud inprimis animadvertendum est, esse tantummodo certi cujusdam et definiti generis subjecta, in quibus artes curiosae et superstitiosae, per omnes nationes atque aetates atque etiam religiones, aliquid potuerint aut luserint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 200:1)
Neque enim defuerunt homines vaniloqui et phantastici, qui partim ex credulitate, partim ex impostura, genus humanum promissis onerarunt:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 205:3)
Itaque minime mirum est, si nobila et genere humano digna inventa in lucem extracta non sint, quum homines hujusmodi exiguis pensis et puerilibus contenti et delectati fuerint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 210:1)
nec particularium sylva et materies, vel numero, vel genere, vel certitudine, informando intellectui competens, aut ullo modo sufficiens, adhuc quaesita est et congesta.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 237:2)
At non solum copia major experimentorum quaerenda est et procuranda, atque etiam alterius generis, quam adhuc factum est;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 241:1)
Etiam illud ad spem trahi possit, quod nonnulla ex his quae jam inventa sunt ejus sint generis ut antequam invenirentur haud facile cuiquam in mentem venisset de iis aliquid suspicari;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 260:1)
quod genus opinandi fallacissimum est, quandoquidem multa ex his quae ex fontibus rerum petuntur per rivulos consuetos non fluant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 260:4)
esse quoddam fili genus inventum ad vestium et supellectilis usum, quod filum linteum aut laneum tenuitate, et nihilominus tenacitate, ac etiam splendore et mollitie, longe superaret;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 262:2)
suntque illius (ut diximus) generis, ut ab iis quae antea cognita fuerunt plane heterogenea et remotissima sint, ut praenotio aliqua nihil prorsus ad illa conducere potuisset.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 263:6)
quod genus rerum hominum studia avertere et alienare possit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 290:2)
cum hoc genus fastidii sit plane puerile et effoeminatum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 295:12)
Itaque ipsissimae res sunt (in hoc genere) veritas et utilitas:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 309:15)
Etenim inventorum beneficia ad universum genus humanum pertinere possunt, civilia ad certas tantummodo hominum sedes:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 320:6)
Praeterea non abs re fuerit, tria hominum ambitionis genera et quasi gradus distinguere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 326:1)
quod genus vulgare est et degener.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 326:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION