라틴어 문장 검색

sed vox ab alto culmine Christi docentis praemonet adesse iam lucem prope, ne mens sopori serviat, ne somnus usque ad terminos vitae socordis opprimat pectus sepultum crimine et lucis oblitum suae.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad Galli cantum12)
haec opulentia Christicolis servit et omnia subpeditat.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum14)
qui corpus istud molle naturaliter, captumque laxo sub voluptatum iugo, virtutis arta lege fecit liberum, emancipator servientis plasmatis, regnantis ante victor et cupidinis.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium52)
Deus, ignee fons animarum, duo qui socians elementa, vivum simul ac moribundum, hominem, Pater, effigiasti, tua sunt, tua, rector, utraque, tibi copula iungitur horum, tibi dum vegetata cohaerent et spiritus et caro servit.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus circa exequias defuncti1)
non illa servit noctibus secuta lunam menstruam, sed sola caelum possidens cursum dierum temperat.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Epiphaniae4)
successit Iovis imperio corruptior aetas, quae docuit rigidos vitiis servire colonos.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권43)
ipse ignis, nostrum factus qui servit ad usum, Vulcanus perhibetur et in virtute superna fingitur ac delubra, deus et nomine et ore adsimilatus, habet, necnon regnare caminis fertur et Aeoliae summus faber esse vel Aetnae est qui conspicuis superos quaesivit in astris, ausus habere deum solem;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권97)
nam subdita Christo servit Roma Deo cultus exosa priores.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2158)
Isis Nilicolas, Rhodios Cytherea reliquit, venatrix Ephesum virgo, Mars dedidit Hebrum, destituit Thebas Bromius, concessit et ipsa Iuno suos Phrygiis servire nepotibus Afros, et quam subiectis dominam dea gentibus esse, si qua fata sinant, iam tum tenditque fovetque iussit Romuleis addictam vivere frenis.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2176)
"dediscat servire senex laris exul aviti, discat et ad patrium limen genetrice reversa ingenuum se nosse puer."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2253)
"ne quis Romuleas daemon iam noverit arces, sed soli pacis Domino mea serviat aula."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2269)
sic piratis mare servit ut mercatori, nec fluctus secius hosti obsequitur, quam cum licitae fert transtra carinae.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2279)
servit enim mundus, non iudicat;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2281)
infami studio perit utile donum, sic Lacedaemonias oleo maduisse palaestras novimus et placidum servire ad crimina sucum, inde per aerium pendens audacia funem ardua securis scandit proscaenia plantis, inde feras volucri temeraria corpora saltu transibunt mortisque inter discrimina ludunt.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1100)
mox faciles ad vincla rapi iuga dura volentes addictis subeunt cervicibus, et nebulonum spirituum iussis servire ferocibus optant.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1113)

SEARCH

MENU NAVIGATION