라틴어 문장 검색

penitus sva sub ivga utrum 'penitus sub iuga mittant', an 'omnem penitus Hesperiam'?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1483)
homo est personaliter, non substantialiter diversus, cum hic videlicet non sit ille, licet hic sit penitus hoc quod ille, id est eadem penitus sit substantia quae et ille, non persona.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 5:8)
penitusque profundo vela dabit ut supra de aquila penitusque in nubila fugit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 2634)
penitus modo non genus omne perosos femineum modo omne genus femineum non eos penitus perosos decebat, propter quod ante perierunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 1391)
Ut ergo huiusmodi mala vitia fugias, immoderatus amorhabendi penitus est fugandus, et igne ac ferro succidendus, totoque artifitioa corde tuo est penitus separandus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 4:7)
cum nulla ibi sit rerum multitudo, ubi tantum est una atque individua penitus substantia, nullus ibi rerum numerus, ut vel tria vel multa dicere possumus, sed eadem penitus substantia simplex omnino atque individua sit, singulae personae sive omnes simul, hoc est unaquaeque trium personarum, sive ipsa, ut dictum est, Trinitas.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 33:2)
Denique cum corpus nequeat perferre animai discidium, quin in taetro tabescat odore, quid dubitas quin ex imo penitusque coorta emanarit uti fumus diffusa animae vis, atque ideo tanta mutatum putre ruina conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt fundamenta foras manant animaeque per artus perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt, atque foramina?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 14:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION