라틴어 문장 검색

Omne igitur genus hominum jam non consumendum declarat, cum dicit:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 5:15)
Domitis igitur non solum terrenis omnibus passionibus, sed etiam sensibus corporalibus, bestias quoque sibi quodam terrore subjicit et timore, in quibus species videtur inesse malitiae atque feritatis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 24장 3:4)
De mansuetis igitur reptilibus accipe, quae etsi non omnia ventre et pectore repunt sicut colubri, tam exiguos tamen pedes habent, ut repere magis quam ambulare videantur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 24장 4:5)
Utantur igitur qui utuntur carne, tamquam oleribus, non ad distentionem, nec ad arvinam corporis, quam epulae carnis facere consueverunt.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 3:3)
Nos igitur hujusmodi divisionem teneamus;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 5:9)
Illarum igitur et vitalis et delectabilis animae partium substantia sanguis appellatur a quibusdam;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 5:14)
) Proprie igitur animam carnis sanguinem appellavit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 5:18)
Quicumque igitur studio fuerit virtutis accensus, et vaporem laudis assumpserit, omnes delicias ventris excludit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 6:2)
Ea igitur cogitationum quae sunt carnalia atque terrena, in virtutis, inquit, ardore positi rejicietis, quasi inhabilia spiritali cibo.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 6:3)
Quisquis igitur diligens virtutum est, cibos ablegat et rejicit corporales, nisi quantum scit satis esse naturae.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 6:9)
Et secundum litteram igitur cautio est, et secundum altiorem sapientis sensum, laudatio est.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 6:20)
Corporalia igitur nudum corpus tegunt, ut parietes et tecta:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 7:1)
Gemino igitur amictu mens nostra vestitur, si aut peccatum imprudens admiserit;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 7:5)
Exuit igitur se a congestione terrena, et quasi retia quaedam circumfusa evadit atque effugit, quaecumque se ab omni nudaverit passionum laqueo, et omnem illam deformem speciem terrenae labis averterit, ut lucem videat decoris aeterni.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 8:3)
Et pater igitur in filio, et in patre filius redarguuntur, habentes stultitiae, nequitiae, impietatis quoque commune consortium.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 30장 2:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION