라틴어 문장 검색

Et miremini forsitan, quod in fine iam epistulae rursus exorsus sim.
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 6:6)
denique, quid fecerit ignoravit;
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 8:33)
Si pulvillum viderit, si mantele elegans, si aliquid domesticae supellectilis, laudat, miratur, adtrectat, et se his indigere conquerens non tam inpetrat quam extorquet, quia singulae metuunt veredarium urbis offendere.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 22:16)
"ignoramus eius astutias."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 23:6)
Si quid ignoras, si quid de scripturis dubitas, interroga eum, quem vita commendat, excusat aetas, fama non reprobat, qui possit dicere:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 23:8)
In haec sacramenti verba dimissus revertor ad superos et mirantibus omnibus oculos aperio tanto lacrimarum imbre perfusos, ut etiam incredulis fidem facerent ex dolore.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 24:21)
Tunc angeli mirabuntur et dicent:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 27:10)
Omnes puellas et virgines Christi aut aequaliter ignora aut aequaliter dilige.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 5:23)
Nihil tam facile, quam vilem plebiculam et indoctam contionem linguae volubilitate decipere, quae, quidquid non intellegit, plus miratur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 8:13)
Quid miramur, quod Christus vocat iniquum mammonam?
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 10:9)
Officii tui est visitare languentes, nosse domos, matronas ac liberos earum et nobilium virorum non ignorare secreta.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 15:1)
Nescio quo enim modo etiam ipse, qui deprecatur, ut tribuat, cum acceperis, viliorem te iudicat et mirum in modum, si rogantem contempseris, plus miratur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 16:2)
Exceptis epistulis ignoramus alterutrum, solaque causa pietatis est, ubi carnis nulla notitia est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 3:2)
Vivere quidem videtur ignorantibus et non esse peccato mortua, sed Christo, quem secreta non fallunt, mortua est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 5:4)
Ut enim creatorem non in caelo tantum miramur et terra, sole et oceano, elefantis, camelis, equis, bubus, pardis, ursis, leonibus, sed et in minutis quoque animalibus, formica, culice, muscis, vermiculis et istius modi genere, quorum magis corpora scimus quam nomina, eandemque in cunctis veneramur sollertiam, ita mens Christo dedita aeque et in maioribus et in minoribus intenta est sciens etiam pro otioso verbo reddendam esse rationem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION