라틴어 문장 검색

Neque ignoro quosdam dicere omne auxilium necessarium esse increscentibus morbis, non cum iam per se finiuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 14장 5:2)
Quae omnia ideo noscenda sunt, quoniam aliud alii uel corpori uel ualetudini conuenit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 19장 2:4)
Alterum illud ignorari non oportet, quod non omnibus aegris eadem auxilia conueniunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 1장 5:3)
Neque ignorare oportet leuiorem esse morbum cum risu quam cum serio insanientium.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 20:6)
Neque ignoro displicuisse Erasistrato hanc curandi uiam:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 15:1)
Neque ignorari oportet eis, quibus fluere sanguis solet aut quibus dolet spina coxaeue aut post cursum uehementem uel ambulationem, dum febris absit, non esse inutile sanguinis mediocre profluuium, idque per urinam redditum quoque ipsam lassitudinem soluere;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 4:1)
Quorundam sensus optunduntur, appellatique ignorant;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 18:3)
His cognitis etiamnum quaedam alia noscenda ad omnia uulnera ulceraque, de quibus dicturi sumus, pertinentia.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 24:1)
Illud ignorari non oportet, omnis serpentis ictum et ieiuni et ieiuno magis nocere;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 19:4)
Neque ignoro multis placuisse linamentum in modum collyri compositum tinctum melle demitti;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 47:3)
Ephelis uero a plerisque ignoratur, quae nihil est nisi asperitas quaedam et durities mali coloris.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 5장 1:4)
Verus ergo anguli finis utique noscendus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 7:6)
Per ea uero, quae supra scripta sunt, leuato malo, si quando alias dolor reuerterit, eadem modo ualere quae nouimus erunt facienda.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 20장 3:6)
Sub quibus perueniri ad sanitatem potest, cum eo tamen quod non ignoremus orto cancro saepe adfici stomachum, cui cum uesica quaedam consortio est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 27장 4:1)
Ac ne saepius dicendum sit, illud ignorari non oportet, plurima ossa in cartilaginem desinere, nullum articulum non sic finiri:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 21:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION