라틴어 문장 검색

unam ex Creta et Macedonia ex veteranis militibus, qui dimissi a superioribus imperatoribus in his provinciis consederant;
(카이사르, 내란기, 3권 4:4)
His temporibus Scipio detrimentis quibusdam circa montem Amanum acceptis imperatorem se appellaverat.
(카이사르, 내란기, 3권 31:1)
Crassum imperatorem interfecerant et M.
(카이사르, 내란기, 3권 31:4)
non recusare se, quin nullius usus imperator existimaretur, si sine maximo detrimento legiones Caesaris sese recepissent inde, quo temere essent progressae.
(카이사르, 내란기, 3권 45:10)
Aliae enim sunt legati partes atque imperatoris:
(카이사르, 내란기, 3권 51:8)
Pompeius eo proelio imperator est appellatus.
(카이사르, 내란기, 3권 71:7)
ac iam animo victoriam praecipiebant, quod de re tanta et a tam perito imperatore nihil frustra confirmari videbatur.
(카이사르, 내란기, 3권 87:12)
Hic signo dato, "sequimini me," inquit, "manipulares mei qui fuistis, et vestro imperatori quam constituistis operam date.
(카이사르, 내란기, 3권 91:3)
" Simul respiciens Caesarem, "faciam," inquit, "hodie, imperator, ut aut vivo mihi aut mortuo gratias agas.
(카이사르, 내란기, 3권 91:6)
hanc non reprimere, sed augere imperatores debent;
(카이사르, 내란기, 3권 92:7)
Pompeius, iam cum intra vallum nostri versarentur, equum nactus, detractis insignibus imperatoris, decumana porta se ex castris eiecit protinusque equo citato Larisam contendit.
(카이사르, 내란기, 3권 96:3)
Factum eius hostis periculum patrum nostrorum memoria Cimbris et Teutonis a C. Mario pulsis [cum non minorem laudem exercitus quam ipse imperator meritus videbatur]; factum etiam nuper in Italia servili tumultu, quos tamen aliquid usus ac disciplina, quam a nobis accepissent, sublevarint.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 40장5)
Qui suum timorem in rei frumentariae simulationem angustiasque itineris conferrent, facere arroganter, cum aut de officio imperatoris desperare aut praescribere viderentur.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 40장10)
Deinde reliquae legiones cum tribunis militum et primorum ordinum centurionibus egerunt uti Caesari satis facerent: se neque umquam dubitasse neque timuisse neque de summa belli suum iudicium sed imperatoris esse existimavisse.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 41장3)
Cuius adventu spe inlata militibus ac redintegrato animo, cum pro se quisque in conspectu imperatoris etiam in extremis suis rebus operam navare cuperet, paulum hostium impetus tardatus est.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 25장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION