라틴어 문장 검색

Vbi iste est bonus servos, qui probri me maxumi innocentem falso insimulavit?
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 431)
Decet innocentem qui sit atque innoxium servom superbum esse, apud erum potissimum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 554)
Mulieres duae innocentes intus hic sunt, tui indigentes auxili, quibus advorsum ius legesque insignite iniuria hic facta est fitque in Veneris fano;
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 227)
et ad summam mors eius ut parricidii damnati varie memoratur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말26)
non enim ferunt homines et, quia cum apud suos diceret paene damnatus est, vident damnatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 4 7:6)
Dixit donec ad supplicium, nescio an innocens, certe tamquam innocens ducta est.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 11 8:2)
sed quo modo morte damnati duci iubentur, sic damnatam civitatem iussit Sulla deleri.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE MARIANUM 27:2)
Si non ita agitis circa nos nocentes, ergo nos innocentissimos iudicatis, cum quasi innocentissimos non vultis in ea confessione perseverare, quam necessitate, non iustitia damnandam a vobis sciatis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 12:3)
quod obiciunt, quod damnatus perierit meretrici, an quod postulant proconsulem perire damnato ?
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 18:6)
Damnata est quia incesta erat, deiecta est quia damnata erat, repetenda est quia et incesta et damnata.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Incesta saxo deiciatur. Incesti damnata antequam deiceretur de saxo inuocauit Vestam. deiecta uixit. repetitur ad poenam. 1:5)
nam ut, si quis eorum damnatus esse, tu haec non scripsisses, ita, damnatus tu si fueris, non scribet alius.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 353:4)
legitimis quibusdam confectis damnatus traditus est undecimviris, quibus ad supplicium more Atheniensium publice damnati tradi solent.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 4장 2:2)
Et tamen innocentes de supplicio alterius laetari non oportet, cum magis competat innocenti dolere, quod homo, par eius, tam nocens factus est, ut tam crudeliter impendatur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 19장 1:6)
id vectigal commentum alterum ex censoribus satis credebant, populo iratum, quod iniquo iudicio quondam damnatus esset, et in pretio salis maxime oneratas tribus quarum opera damnatus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 513:1)
si acta ibi non est, innocens est Christi societas per omnes transmarinas gentes, cuius societatis nos communione gaudemus, et ideo ab eis innocentibus utique sacrilega diremptione separantur;
(아우구스티누스, 편지들, 35. (A. D. 412 Epist. CXLIV) Dominis Honorabilibus et Merito Suscipiendis Carissimis Ac Desiderantissimis Fratribus In Omni Honorum Gradu Cirtensibus Augustinus Episcopum 3:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION